|
Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet
cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed
beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit. Iniquus est, qui muneris sui arbitrium
danti non relinquit, avidus, qui non lucri loco habet, quod accepit, sed damni,
quod reddidit.
Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum
esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea
iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.
Nimis angustat gaudia sua, qui eis tantummodo, quae habet ac videt, frui se
putat et habuisse eadem pro nihilo ducit; cito enim nos omnis voluptas
relinquit, quae fluit et transit et paene ante quam veniat aufertur.
Itaque in praeteritum tempus animus mittendus est et quicquid nos umquam
delectavit reducendum ac frequenti cogitatione pertractandum est: longior
fideliorque est memoria voluptatum quam praesentia. Quod habuisti ergo optimum
fratrem, in summis bonis pone! Non est quod cogites, quanto diutius habere
potueris, sed quam diu habueris.
Rerum natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio dedit, sed
commodavit; cum visum est deinde, repetit nec tuam in eo satietatem secuta est
sed suam legem. Si quis pecuniam creditam solvisse se moleste ferat, eam
praesertim, cuius usum gratuitum acceperit, nonne iniustus vir habeatur?
Dedit natura fratri tuo vitam, dedit et tibi: quae suo iure usa si a quo voluit
debitum suum citius exegit, non illa in culpa est, cuius nota erat condicio,
sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit,
obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.
Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem et usum fructumque eius, quamvis
brevior voto tuo fuerit, boni consule. Cogita iucundissimum esse, quod
habuisti, humanum, quod perdidisti: nec enim quicquam minus inter se
consentaneum est quam aliquem moveri, quod sibi talis frater parum diu
contigerit, non gaudere, quod tamen contigerit.
|