|
Abstine ab hoc manus tuas,
Fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis!
Patere illum generi humano iam diu aegro et adfecto mederi, patere quicquid
prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere! Sidus
hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit,
semper luceat!
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos:
quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet
locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne
deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps
euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit: deprecatus est pro me
senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit: qualem volet
esse, existimet causam meam; vel iustitia eius bonam perspiciat vel clementia
faciat bonam: utrumque in aequo mihi eius beneficium erit, sive innocentem me scierit
esse, sive voluerit.
Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum
orbem pervagantem: quae cum ex ipso angulo, in quo ego defixus sum, complures
multorum iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, non vereor
ne me unum transeat. Ipse autem optime novit tempus, quo cuique debeat
succurrere; ego omnem operam dabo, ne pervenire ad me erubescat.
O felicem clementiam tuam, Caesar, quae efficit, ut quietiorem sub te agant
vitam exsules, quam nuper sub Gaio egere principes! Non trepidant nec per
singulas horas gladium exspectant nec ad omnem navium conspectum pavent; per te
habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac
praesentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse iustissima, quae etiam
percussi colunt.
|