Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Consolatio ad Polybium

IntraText CT - Text

  • Caput XIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XIV

Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia fallunt aut iam recreavit animum tuum et tam magno vulneri maiora adhibuit remedia. Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientum adsueta sibi facundia explicuit.
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit: aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa; omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere: 'non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comploratione.
Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos. Vides omnes has imagines, quae implevere Caesarum atrium? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est; nemo non ex istis in ornamentum saeculorum refulgentibus viris aut desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus est.
Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exsilio nuntiata est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato; et quam impatiens iuris aequi pietas Africani fuerit, cunctis apparuit: eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fratrem desideravit hic animo, quam defenderat.
Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectavit patris triumphum duorumque fratrum funera? Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License