|
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem
publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se
videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem
interfectum audivit. Fortuna
impotens, quales ex humanis malis tibi ipsa ludos facis!
Eo ipso tempore, quo M. Antonius civium suorum vitae sedebat mortisque arbiter,
M. Antonii frater duci iubebatur ad supplicium! Tulit hoc tamen tam
triste vulnus eadem magnitudine animi M. Antonius, qua omnia alia adversa
toleraverat, et hoc fuit eius lugere viginti legionum sanguine fratri
parentare.
Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque ipso alia taceam funera,
bis me fraterno luctu aggressa fortuna est, bis intellexit laedi me posse,
vinci non posse: amisi Germanicum fratrem, quem quomodo amaverim, intellegit
profecto quisquis cogitat, quomodo suos fratres pii fratres ament; sic tamen
affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono
fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.'
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam
nihil sacrum intactumque sit Fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera
ducere, ex quibus erat deos petitura.
Nemo itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut inique; potest
enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam,
cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvinaria? Faciamus licet
illi convicium non nostro tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur;
adversus omnis se preces omnisque querimonias exiget.
Hoc fuit in rebus humanis Fortuna, hoc erit: nihil inausum sibi reliquit, nihil
intactum relinquet; ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas
quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram
laureatis foribus induet vestem. Hoc unum obtineamus ab illa votis ac precibus
publicis, si nondum illi genus humanum placuit consumere, si Romanum adhuc
nomen propitia respicit: hunc principem lapsis hominum rebus datum, sicut
omnibus mortalibus, sibi esse sacratum velit! Discat ab illo clementiam fiatque
mitissimo omnium principum mitis!
|