|
Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo
aut proximos, et ferre aequo animo Fortunam ad te quoque porrigentem manus,
quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet; debes illorum imitari
firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas
est per divina ire vestigia.
Quamvis [sint] in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina,
virtus in medio posita est: neminem dedignatur, qui modo dignum se illa
iudicat. Optime certe illos
imitaberis, qui cum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen
in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis
iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec
molliter et effeminate; nam et non sentire mala sua non est hominis et non
ferre non est viri.
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus Fortuna fratres
sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem
rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium
adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia. C. Caesar
amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere
principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit,
exsequiis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in
Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis huiusmodi aliis occupationibus
acerbissimi funeris elevabat mala.
Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit!
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens tondens
modo Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus,
utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi
constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima
adficiebat animadversione; eadem enim intemperie animi adversarum rerum ictus
ferebat, qua secundarum elatus eventu super humanum intumescebat modum. Procul
istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare
lusibus aut sordium ac squaloris foeditate inritare aut alienis malis oblectare
minime humano solacio.
|