Caput II
Illud quoque te non minimum adiuverit, si cogitaveris nihil profuturum
dolorem tuum nec illi, quem desideras, nec tibi; noles enim longum esse, quod
inritum est. Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso quicquid
lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fundere; inveniam etiamnunc per hos
exhaustos iam fletibus domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum
bono est.
Quid cessas? Conqueramur, atque adeo ipse hanc litem meam faciam: 'iniquissima
omnium iudicio Fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui
munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit,
felicitas eius effugeret invidiam: ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare
accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undeque circuisses,
intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi aliud
faceres? Pecuniam eriperes? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum
potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex
ea fructum quam contemptum eius petit. Eriperes illi amicos?
Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios
substituere; unum enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes vidi,
cognovisse videor, quem omnibus amicum habere cum expediat, magis tamen etiam
libet. Eriperes illi bonam opinionem? Solidior est haec apud eum, quam ut a te
quoque ipsa concuti possit. Eriperes bonam valetudinem? Sciebas animum eius
liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse
fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. Eriperes spiritum?
Quantulum nocuisses! Longissimum illi ingeni aevum fama promisit; id egit ipse,
ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus a
mortalitate se vindicaret.
Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae
potentia aut Graecae gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel
contulit vel, si hoc verecundia eius recusat, adplicuit. Hoc ergo unum
excogitasti, quomodo maxime illi posses nocere; quo melior est enim quisque,
hoc saepius ferre te consuevit sine ullo dilectu furentem et inter ipsa
beneficia metuendam. Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum
hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex
tuo more temere incidisse!'
|