| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Annaeus Seneca Consolatio ad Polybium IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput IVDiutius accusare fata possumus, mutare non possumus: stant dura et
inexorabilia; nemo illa convicio, nemo fletu, nemo causa movet; nihil umquam
ulli parcunt nec remittunt. Proinde parcamus lacrimis nihil proficientibus;
facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet: qui si
nos torquet, non adiuvat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus
solaciis atque amara quadam libidine dolendi animus recipiendus est. Nam
lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna non faciet. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |