| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Annaeus Seneca Consolatio ad Polybium IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput VIIHaec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; cum voles omnium
rerum oblivisci, Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem,
quantam industriam debeas: intelleges non magis tibi incurvari licere quam
illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus innititur. Caesari
quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent: omnium
somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias
illius industria, omnium vacationem illius occupatio. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |