Caput IX
Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe te sic interrogaveris:
'utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit? Si meo, perit indulgentiae
iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, cum ad
utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit
quam in fratris luctu calculos ponere. Si illius nomine doleo, necesse est
alterutrum ex his duobus esse iudicem: nam si nullus defunctis sensus superest,
evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo
fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit,
nihil patitur: quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui
numquam doliturus est? Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei
velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum
naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, divina
vero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, proprius intuetur.
Quid itaque eius desiderio maceror,
qui aut beatus aut nullus est? Beatum deflere invidia est, nullum dementia.' An
hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum maxime circumfusis bonis caruisse?
Cum cogitaveris multa esse, quae perdidit, cogita plura esse, quae non timet:
non ira eum torquebit, non morbus adfliget, non suspicio lacesset, non edax et
inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus
sollicitabit, non levitas Fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
Si bene computes, plus illi remissum quam ereptum est. Non opibus fruetur, non
tua simul ac sua gratia; non accipiet beneficia, non dabit: miserum putas, quod
ista amisit, an beatum, quod non desiderat?
Mihi crede, is beatior est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui
parata est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant,
pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca
cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, cum invidia conspiciuntur, eos
denique ipsos, quos exornant, et premunt; plus minantur quam prosunt; lubrica
et incerta sunt, numquam bene tenentur; nam ut nihil de tempore futuro
timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est.
Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est: in
hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo
allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens adsidueque
iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in
alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus; in hoc tam
procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus
nisi mortis est. Ne itaque invideris fratri tuo: quiescit. Tandem liber, tandem tutus, tandem aeternus est.
Superstitem Caesarem omnemque
eius prolem, superstitem te cum communibus habet fratribus. Antequam quicquam
ex suo favore Fortuna mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu
congerentem reliquit. Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex humili atque
depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas vinculis animas
beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae bona
cum summa voluptate perspicit. Erras: non perdidit lucem frater tuus, sed
sinceriorem sortitus est.
Omnibus illo nobis commune est iter: quid fata deflemus? Non reliquit ille nos
sed antecessit. Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate
moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est: quis in tam obscura et
involuta veritate divinat, utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit?
|