Caput XI
'At inopinanti ereptus est.' Sua
quemque credulitas decipit et in eis, quae diligit, voluntaria mortalitatis
oblivio: natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse testata est.
Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, nos tamen
aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur
futurum. Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae pravitas
insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde excidere, quo admissa est
precario.
Quanto ille iustior, qui nuntiata filii morte dignam magno viro vocem
emisit: 'Ego cum genui, tum moriturum scivi.' Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non
accepit tamquam novum nuntium filii mortem; quid enim est novi hominem mori,
cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est? 'Ego cum genui, tum
moriturum scivi.' Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi: 'et huic
rei sustuli.' Omnes huic rei tollimur; quisquis ad vitam editur, ad mortem
destinatur.
Gaudeamus [ergo] eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur: alium alio
tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et
id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.
Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut
triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota cum regibus regna populique cum
[re]gentibus tulere fatum suum: omnes, immo omnia in ultimum diem spectant.
Non idem universis finis est: alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso
aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem
vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum
tendimus; utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an
impudentius recusare.
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume
utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura
illorum recesserit, permaneat tamen gratia -- sic enim illa ex alia lingua in
aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te
orationem secutae sint -: nullus erit in illis scriptis liber, qui non plurima
varietatis humanae incertorumque casuum et lacrimarum ex alia atque alia causa
fluentium exempla tibi suggerat. Lege, quanto spiritu ingentibus
intonueris verbis: pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine
desciscere. Ne commiseris, ut quisquis exemplaris modo scripta tua mirabatur
quaerat quomodo tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit.
|