| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Lucius Annaeus Seneca Consolatio ad Polybium IntraText CT - Text |
|
|
|
Caput XIIPotius ab istis te, quae torquent, ad haec tot et tanta, quae consolantur,
converte ac respice optimos fratres, respice uxorem, filium respice: pro omnium
horum salute hac tecum portione Fortuna decidit. Multos habes, in quibus adquiescas. Ab hac te
infamia vindica, ne videatur omnibus plus apud te valere unus dolor quam haec
tam multa solacia. Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi
subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis; et ideo
quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te
necesse est communi malo. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |