Caput XIV
Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum solacium est, aut me omnia
fallunt aut iam recreavit animum tuum et tam magno vulneri maiora adhibuit
remedia. Iam te omni confirmavit modo, iam omnia exempla, quibus ad animi
aequitatem compellereris, tenacissima memoria rettulit, iam omnium praecepta
sapientum adsueta sibi facundia explicuit.
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit: aliud habebunt hoc
dicente pondus verba velut ab oraculo missa; omnem vim doloris tui divina eius
contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere: 'non te solum fortuna
desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria; nulla domus in toto orbe
terrarum aut est aut fuit sine aliqua comploratione.
Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus
te et annales perducam publicos. Vides omnes has imagines, quae implevere
Caesarum atrium? Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est; nemo non
ex istis in ornamentum saeculorum refulgentibus viris aut desiderio suorum
tortus est aut a suis cum maximo animi cruciatu desideratus est.
Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exsilio nuntiata
est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato; et quam
impatiens iuris aequi pietas Africani fuerit, cunctis apparuit: eodem enim die
Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque
plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fratrem desideravit hic animo,
quam defenderat.
Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene eodemque tempore spectavit
patris triumphum duorumque fratrum funera? Adulescentulus tamen ac propemodum
puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum
concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi
Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.
|