Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Papinius Statius
Silvae

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8 - Gratulatio ad Iulium Menecratem

 

Pande fores superum vittataque templa Sabaeis
nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
crescit et insani solatur damna Vesevi.
nec solum festas secreta Neapolis aras
ambiat: et socii portus dilectaque miti
terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti
Surrentina deo sertis altaria cingat,
materni qua litus avi, quem turba nepotum
circumit et similes contendit reddere vultus.
gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta,
quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus
tot dominis clamata domus. procul atra recedat
Invidia atque alio liventia pectora flectat:
his senium longaeque decus virtutis et alba
Atropos et patrius lauros promisit Apollo.
Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
omen erat. venit totiens Lucina piumque
intravit repetita larem. sic fertilis, oro,
stet domus et donis numquam mutata sacratis.
macte, quod et proles tibi saepius aucta virili
robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti:
aptior his virtus, citius dabit illa nepotes,
qualis maternis Helene iam digna palaestris
inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
admovere iubar mediae duo sidera lunae.
Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
irascorque etiam, quantum irascuntur amantes.
tantane me decuit vulgari gaudia fama
noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,
protinus ingenti non venit nuntia cursu
littera, quae festos cumulare altaribus ignes
et redimire chelyn postesque ornare iuberet
Albanoque cadum sordentem promere fumo
et cantu signare diem? sed tardus inersque
nunc demum mea vota cano: tua culpa tuusque
hic pudor. ulterius sed enim producere questus
non licet; en hilaris circumstat turba tuorum
defensatque patrem. quem non hoc agmine vincas?
di patrii, quos auguriis super aequora magnis
litus ad Ausonium devexit Abantia classis,
tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,
cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem
respiciens blande felix Eumelus adorat,
tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo
votivam taciti quassamus lampada mystae,
et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi
Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:
hos cum plebe sua patrii servate penates.
sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem
voce opibusque iuvent viridique in nomine servent.
his placidos genitor mores largumque nitorem
monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque.
quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima
patricias intrare fores, hos pube sub ipsa,
si modo prona bonis invicti Caesaris adsint
numina, Romulei limen pulsare senatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech