Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

LIBER II

Capp. I-VII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER II

Capp. I-VII

1. Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post captam autem primo, dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate. Hinc iam coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit et Aequorum urbem et Sutrinorum atque omnibus deletis earundem exercitibus occupavit et tres simul triumphos egit.

2. T. etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsam Praeneste adgressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque ipsi decretus.

3. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe ita fluxit, ut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennio perseveraverunt. Rursus consules facti.

4. L. Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post Romulum secundus delatus est.

5. T. Quintius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant. Ibi nobilissimus de senatoribus iuvenis L. Manlius provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublato torque aureo colloque suo inposito in perpetuum Torquati et sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per C. Sulpicium dictatorem etiam victi. Non multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et octo milia captivorum ex his in triumphum ducta.

6. Census iterum habitus est. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt, factaeque legiones decem, qui modus sexaginta vel amplius armatorum milia efficiebat. Parvis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari virtus erat. Quae cum profectae essent adversum Gallos duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, provocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra dextrum bracchium sedit. Mox commissa adversum Gallum pugna idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus. Corvus non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est dictus. Ac propter hoc meritum annorum trium et viginti consul est factus.

. Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est. Statuae consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License