Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

LIBER VI

Capp. I-V

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER VI

Capp. I-V

1. M. Aemilio Lepido Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem publicam conposuisset, bella nova exarserunt, unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia, quartum in Dalmatia. Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum, qui interempti erant, ad bellum commovit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius eius, qui Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metellus vario successu contra Sertorium dimicavit. Postea, cum inpar pugnae solus Metellus putaretur, Cn. Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. Octavo demum anno per suos occisus est, et finis ei bello datus per Cn. Pompeium adulescentem et Q. Metellum Pium atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae.

2. Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum. Levia proelia habuit contra varias gentes, quae Rhodopam provinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor C. Scribonius Curio post consulatum. Is Dardanos vicit et usque ad Danubium penetravit triumphumque meruit et intra triennium bello finem dedit.

3. Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex consule, vir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et cepit, in his Phaselida, Olympum, Corycum Ciliciae. Isauros quoque adgressus in dicionem redegit atque intra triennium bello finem dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Revertens triumphum accepit et nomen Isaurici meruit.

4. Ad Illyricum missus est C. Cosconius pro consule. Multam partem Dalmatiae subegit, Salonas cepit et conposito bello Romam post biennium rediit.

5. Isdem temporibus consul M. Aemilius Lepidus, Catuli collega, bellum civile voluit commovere, intra unam tamen aestatem motus eius oppressus est. Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt, Metelli ex Hispania, Pompeii secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Servilii ex Isauria.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License