Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

LIBER VI

Capp. VI-X

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. VI-X

6. Anno urbis conditae sexcentesimo septuagesimo sexto, L. Licinio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus mortuus est Nicomedes, rex Bithyniae, et per testamentum populum Romanum fecit heredem. Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum ambo consules missi variam habuere fortunam. Cotta apud Chalcedonem victus ab eo acie, etiam intra oppidum coactus est et obsessus. Sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capta totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit. Ac dum Mithridates in obsidione Cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium, quae nunc Constantinopolis est, fugavit. Navali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a Lucullo ad centum fere milia regis extincta sunt.

7. Anno urbis Romae sexcentesimo septuagesimo octavo Macedoniam provinciam M. Licinius Lucullus accepit, consobrinus Luculli, qui contra Mithridatem bellum gerebat. Et in Italia novum bellum subito commotum est. Septuaginta enim et quattuor gladiatores ducibus Spartaco, Crixo et Oenomao effracto Capuae ludo fugerunt. Et per Italiam vagantes paene non levius bellum in ea, quam Hannibal moverat, paraverunt. Nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus victis sexaginta fere milium armatorum exercitum congregaverunt, victique sunt in Apulia a M. Licinio Crasso pro consule, et post multas calamitates Italiae tertio anno bello huic est finis inpositus.

8. Sexcentesimo octogesimo primo anno urbis conditae, P. Cornelio Lentulo et Cn. Aufidio Oreste consulibus duo tantum gravia bella in imperio Romano erant, Mithridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L. Lucullus et M. Lucullus. L. ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua vicerat Mithridatem, et navalem, qua duces eius oppresserat, persecutus est eum et recepta Paphlagonia atque Bithynia etiam regnum eius invasit, Sinopen et Amison, civitates Ponti nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud Caberam civitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum XXX milia lectissima regis a quinque milibus Romanorum vastata essent, Mithridates fugatus est, castra eius direpta. Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperabat, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat et Syriam et Phoenices partem.

9. Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum Tigranis qui Armeniis imperabat ingressus est. Tigranocertam, civitatem Arzanenae, nobilissimam regni Armeniaci, cepit, ipsum regem cum septem milibus quingentis clibanariis et centum milibus sagittariorum et armatorum venientem decem et octo milia militum habens ita vicit, ut magnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin profectus eam quoque civitatem cum regis fratre cepit. Sed hi, quos in Ponto Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorum tuerentur, neglegenter se et avare agentes occasionem iterum Mithridati in Pontum inrumpendi dederunt, atque ita bellum renovatum est. Lucullo paranti capta Nisibi contra Persas expeditionem successor est missus.

10. Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit. Oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo adgressus est, vicit, Cabylen cepit, usque ad Danubium penetravit. Inde multas supra Pontum positas civitates adgressus est. Illic Apolloniam evertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, Burziaonem cepit belloque confecto Romam rediit. Ambo triumphaverunt, tamen Lucullus, qui contra Mithridatem pugnaverat, maiore gloria, cum tantorum regnorum victor redisset.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License