Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

LIBER VII

Capp. XVI-XX

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XVI-XX

16. Huic Ser. Galba successit, antiquissimae nobilitatis senator, cum septuagesimum et tertium annum ageret aetatis, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Nam privata eius vita insignis fuerat militaribus et civilibus rebus. Saepe consul, saepe pro consule, frequenter dux in gravissimis bellis. Huius breve imperium fuit et quod bona haberet exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. Insidiis tamen Othonis occisus est imperii mense septimo. Iugulatus in foro Romae sepultusque in hortis suis, qui sunt Aurelia via non longe ab urbe Roma.

17. Otho occiso Galba invasit imperium, materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis et Neroni familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum isdem temporibus, quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius factus esset a Germanicianis exercitibus imperator, bello contra eum suscepto cum apud Betriacum in Italia levi proelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, sponte semet occidit. Petentibus militibus, ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum bellum civile moveretur, voluntaria morte obiit tricesimo et octavo aetatis anno, nonagesimo et quinto imperii die.

18. Dein Vitellius imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater eius non admodum clare natus tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic cum multo dedecore imperavit et gravi saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum de die saepe quarto vel quinto feratur epulatus. Notissima certe cena memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium, septem milia avium adposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse vellet atque id adeo prae se ferret, ut etiam exequias Neronis, quae humiliter sepultae fuerant, honoraret, a Vespasiani ducibus occisus est interfecto prius in urbe Sabino, Vespasiani imperatoris fratre, quem cum Capitolio incendit. Interfectus autem est magno dedecore: tractus per urbem Romam publice, nudus, erecto coma capite et subiecto ad mentum gladio, stercore in vultum et pectus ab omnibus obviis adpetitus, postremo iugulatus et in Tiberim deiectus etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno septimo et quinquagesimo, imperii mense octavo et die uno.

19. Vespasianus huic successit, factus apud Palaestinam imperator, princeps obscure quidem natus, sed optimis conparandus, privata vita inlustris, ut qui a Claudio in Germaniam et deinde in Britanniam missus tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gentes, viginti oppida, insulam Vectam, Britanniae proximam, imperio Romano adiecerit. Romae se in imperio moderatissime gessit. Pecuniae tantum avidior fuit, ita tamen, ut eam nulli iniuste auferret. Quam cum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, praecipue indigentibus. Nec facile ante eum cuiusquam principis vel maior est liberalitas comperta, vel iustior. Placidissimae lenitatis, ut qui maiestatis quoque contra se reos non facile punierit ultra exilii poenam. Sub hoc Iudaea Romano accessit imperio et Hierosolyma, quae fuit urbs nobilissima Palaestinae. Achaiam, Lyciam, Rhodum, Byzantium, Samum, quae liberae ante id tempus fuerant, item Thraciam, Ciliciam, Commagenen, quae sub regibus amicis egerant, in provinciarum formam redegit.

20. Offensarum et inimicitiarum inmemor fuit, convicia a causidicis et philosophis in se dicta leviter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Hic cum filio Tito de Hierosolymis triumphavit. Per haec cum senatui, populo, postremo cunctis amabilis ac iucundus esset, profluvio ventris extinctus est in villa propria circa Sabinos, annum agens aetatis sexagesimum nonum, imperii nonum et diem septimum, atque inter Divos relatus est. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut, eum multae contra eum coniurationes fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit aut filios sibi successuros, aut neminem.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License