Eutropius
Breviarium ab Urbe condita

LIBER VIII

Capp. XXI-XXIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XXI-XXIII

21. Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno facti imperatores nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium eorum duum mensium et unius anni fuit. Seditione militari ambo pariter occisi sunt.

22. Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius putabatur, sacerdos autem Heliogabali templi erat. Is cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Inpudicissime et obscenissime vixit, biennioque post et octo mensibus tumultu interfectus est militari et cum eo mater Symiasera.

23. Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, invenis admodum, susceptoque adversus Persas bello Xerxen, eorum regem, gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit. Quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Adsessorem habuit vel scrinii magistrum Ulpianum, iuris conditorem. Romae quoque favorabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu tertio decimo imperii anno et die nono. In Mamaeam, matrem suam, unice pius.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License