1.
Vide
quantum de indulgentia tua promiserim mihi: potentiorem me futurum apud te non
dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque
ne statim cum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram; omnia
proferam et rescindam quae iam obducta sunt.
2.
Dicet aliquis: 'quod hoc genus est consolandi,
obliterata mala revocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu
conlocare vix unius patientem?' Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa
sunt ut contra remedium convaluerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque
luctus illi suos, omnia lugubria admovebo: hoc erit non molli via mederi, sed
urere ac secare. Quid
consequar? ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in
corpore tam cicatricoso.
3.
Fleant
itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes enervavit longa felicitas, et
ad levissimarum iniuriarum motus conlabantur: at quorum omnes anni per
calamitates transierunt, gravissima quoque forti et inmobili constantia
perferant. Unum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper vexat
novissime indurat.
4.
Nullam tibi fortuna vacationem dedit a gravissimis
luctibus, ne natalem quidem tuum excepit: amisisti matrem statim nata, immo dum
nasceris, et ad vitam quodam modo exposita es. Crevisti sub noverca, quam tu
quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem
fieri coegisti; nulli tamen non magno constitit etiam bona noverca. Avunculum
indulgentissimum, optimum ac fortissimum virum, cum adventum eius expectares,
amisisti; et ne saevitiam suam fortuna leviorem diducendo faceret, intra
tricesimum diem carissimum virum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti.
5.
Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem
absentibus liberis, quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis ut
nihil esset [haberes] ubi se dolor tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot
metus, quos sine intervallo in te incursantis pertulisti: modo modo in eundem sinum
ex quo tres nepotes emiseras ossa trium nepotum recepisti; intra vicesimum diem
quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me
audisti: hoc adhuc defuerat tibi, lugere vivos.
|