1.
Bona condicione geniti sumus, si eam non
deseruerimus. Id egit rerum natura ut ad bene vivendum non magno apparatu opus
esset: unusquisque facere se beatum potest. Leve momentum in adventiciis rebus
est et quod in neutram partem magnas vires habeat: nec secunda sapientem
evehunt nec adversa demittunt; laboravit enim semper ut in se plurimum poneret,
ut a se omne gaudium peteret.
2.
Quid ergo? sapientem esse me dico? Minime; nam id
quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium
fortunatissimum et in vicinum deo perductum praedicarem: nunc, quod satis est
ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium
mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet qui facile se ac suos
tuentur.
3.
Illi me iusserunt stare adsidue velut in praesidio
positum et omnis conatus fortunae, omnis impetus prospicere multo ante quam
incurrant. Illis gravis est quibus
repentina est: facile eam sustinet qui semper expectat. Nam et hostium adventus
eos prosternit quos inopinantis occupavit: at qui futuro se bello ante bellum
paraverunt, compositi et aptati primum qui tumultuosissimus est ictum facile
excipiunt.
4.
Numquam
ego fortunae credidi, etiam cum videretur pacem agere; omnia illa quae in me
indulgentissime conferebat, pecuniam honores gratiam, eo loco posui unde posset
sine motu meo repetere. Intervallum inter illa et me magnum habui; itaque
abstulit illa, non avulsit. Neminem adversa fortuna comminuit nisi quem
secunda decepit.
5.
Illi qui munera eius velut sua et perpetua
amaverunt, qui se suspici propter illa voluerunt, iacent et maerent cum vanos
et pueriles animos, omnis solidae voluptatis ignaros, falsa et mobilia
oblectamenta destituunt: at ille qui se laetis rebus non inflavit nec mutatis
contrahit. Adversus utrumque statum invictum animum tenet exploratae iam
firmitatis; nam in ipsa felicitate quid contra infelicitatem valeret expertus
est.
6.
Itaque ego in illis quae omnes optant existimavi
semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco
circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suae simile: nunc in his quae
mala vocantur nihil tam terribile ac durum invenio quam opinio vulgi minabatur.
Verbum quidem ipsum persuasione
quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et
execrabile ferit: ita enim populus iussit, sed populi scita ex magna parte
sapientes abrogant.
|