1.
Remoto
ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, utcumque credita est, aufert,
videamus quid sit exilium. Nempe loci commutatio. Ne angustare videar
vim eius et quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commutationem loci
sequuntur incommoda, paupertas ignominia contemptus. Adversus ista postea
confligam: interim primum illud intueri volo, quid acerbi adferat ipsa loci
commutatio.
2.
'Carere patria intolerabile est.' Aspice agedum hanc
frequentiam, cui vix urbis inmensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae
patria caret. Ex municipiis et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum
confluxerunt: alios adduxit ambitio, alios necessitas officii publici, alios
inposita legatio, alios luxuria opportunum et opulentum vitiis locum quaerens,
alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit
amicitia, quosdam industria laxam ostendendae virtuti nancta materiam; quidam
venalem formam attulerunt, quidam venalem eloquentiam.
3.
Nullum
non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia
ponentem. Iube istos omnes ad nomen citari et 'unde domo' quisque sit quaere:
videbis maiorem partem esse quae relictis sedibus suis venerit in maximam
quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam.
4.
Deinde
ab hac civitate discede, quae veluti communis potest dici, omnes urbes circumi:
nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis
quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit, deserta loca et
asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyaram et Cossuran percense: nullum
invenies exilium in quo non aliquis animi causa moretur.
5.
Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum
undique quam hoc saxum? Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines inmansuetius? Quid ad
ipsum loci situm horridius? Quid ad caeli naturam intemperantius? Plures tamen
hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum
gravis non est ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit.
6.
Invenio qui dicant inesse naturalem quandam
inritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et
inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur, et cogitationes
suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis inpatiens et novitate
rerum laetissima.
7.
Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris: non est ex
terreno et gravi concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit;
caelestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur.
Aspice sidera mundum inlustrantia: nullum eorum perstat. <Sol> labitur
adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium
nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam
resistit; perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est.
8.
Omnia volvuntur semper et in transitu sunt; ut lex
et naturae necessitas ordinavit, aliunde alio deferuntur; cum per certa annorum
spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per quae venerant: i nunc et
humanum animum, ex isdem quibus divina constant seminibus compositum, moleste
ferre transitum ac migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima
commutatione vel delectet se vel conservet.
|