1.
A
caelestibus agedum te ad humana converte: videbis gentes populosque universos
mutasse sedem. Quid sibi volunt in mediis barbarorum regionibus Graecae
urbes? Quid inter Indos Persasque Macedonicus sermo? Scythia et totus ille
ferarum indomitarumque gentium tractus civitates Achaiae Ponticis inpositas
litoribus ostentat: non perpetuae hiemis saevitia, non hominum ingenia ad
similitudinem caeli sui horrentia transferentibus domos suas obstiterunt.
2.
Atheniensis in Asia turba est; Miletus quinque et
septuaginta urbium populum in diversa effudit; totum Italiae latus quod infero
mari adluitur maior Graecia fuit. Tuscos Asia sibi vindicat; Tyrii Africam
incolunt, [in] Hispaniam Poeni; Graeci se in Galliam inmiserunt, in Graeciam
Galli; Pyrenaeus Germanorum transitus non inhibuit -- per invia, per incognita
versavit se humana levitas.
3.
Liberos
coniugesque et graves senio parentes traxerunt. Alii longo errore iactati non
iudicio elegerunt locum sed lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi
ius in aliena terra fecerunt; quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit,
quaedam ibi consederunt ubi illas rerum omnium inopia deposuit.
4.
Nec
omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit: alios excidia urbium
suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt; alios
domestica seditio summovit; alios nimia superfluentis populi frequentia ad
exonerandas vires emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut
aliqua intoleranda infelicis soli vitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in
maius laudatae fama corrupit.
5.
. Alios alia causa excivit domibus suis:
illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse quo genitum est.
Adsiduus generis humani discursus est; cotidie aliquid in tam magno orbe
mutatur: nova urbium fundamenta iaciuntur, nova gentium nomina extinctis
prioribus aut in accessionem validioris conversis oriuntur. Omnes autem istae
populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt?
6.
Quid te
tam longo circumitu traho? Quid interest enumerare Antenorem Patavi
conditorem et Evandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem? Quid Diomeden aliosque quos Troianum
bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit?
7.
Romanum
imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas
reliquias trahentem, necessitas et victoris metus longinqua quaerentem in
Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem provinciam misit!
ubicumque vicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina
dabant, et relictis aris suis trans maria sequebatur colonos senex.
8.
Res
quidem non desiderat plurium enumerationem; unum tamen adiciam quod in oculos se
ingerit: haec ipsa insula saepe iam cultores mutavit. Ut antiquiora, quae vetustas obduxit, transeam,
Phocide relicta Graii qui nunc Massiliam incolunt prius in hac insula
consederunt, ex qua quid eos fugaverit incertum est, utrum caeli gravitas an
praepotentis Italiae conspectus an natura inportuosi maris; nam in causa non
fuisse feritatem accolarum eo apparet quod maxime tunc trucibus et inconditis
Galliae populis se interposuerunt.
9.
Transierunt
deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus
apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris
est, et verba quaedam; nam totus sermo conversatione Graecorum Ligurumque a
patrio descivit. Deductae deinde sunt duae civium Romanorum coloniae, altera a
Mario, altera a Sulla: totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus!
10.
Vix
denique invenies ullam terram quam etiamnunc indigenae colant; permixta omnia
et insiticia sunt. Alius alii successit: hic concupivit quod illi fastidio
fuit; ille unde expulerat eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei
eodem semper loco stare fortunam.
|