1.
Adversus ipsam
commutationem locorum, detractis ceteris incommodis quae exilio adhaerent,
satis hoc remedii putat Varro, doctissimus Romanorum, quod quocumque venimus
eadem rerum natura utendum est; M. Brutus satis hoc putat, quod licet in
exilium euntibus virtutes suas secum ferre.
2.
Haec
etiam si quis singula parum iudicat efficacia ad consolandum exulem, utraque in
unum conlata fatebitur plurimum posse. Quantulum enim est quod perdimus!
duo quae pulcherrima sunt quocumque nos moverimus sequentur, natura communis et
propria virtus.
3.
Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis
formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis
ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac
minima aequali intentione diffusus, sive fatum et inmutabilis causarum inter se
cohaerentium series -- id, inquam, actum est ut in alienum arbitrium nisi
vilissima quaeque non caderent.
4.
Quidquid optimum homini est, id extra humanam
potentiam iacet, nec dari nec eripi potest. Mundus hic, quo nihil neque maius
neque ornatius rerum natura genuit, <et> animus contemplator admiratorque
mundi, pars eius magnificentissima, propria nobis et perpetua et tam diu
nobiscum mansura sunt quam diu ipsi manebimus.
5.
Alacres itaque et erecti quocumque res tulerit
intrepido gradu properemus, emetiamur quascumque terras: nullum inveniri
exilium intra mundum <potest; nihil enim quod intra mundum> est alienum
homini est. Undecumque ex aequo ad caelum erigitur acies, paribus intervallis
omnia divina ab omnibus humanis distant.
6.
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo cuius
insatiabiles sunt non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum
ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas
investigare vel ocius meandi vel tardius, <dum> spectare tot per noctem
stellas micantis et alias inmobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed
intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne
fuso praestringentis aciem, quasi decidant, vel longo tractu cum luce multa
praetervolantis, dum cum his sim et caelestibus, qua homini fas est, inmiscear,
dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam,
quantum refert mea quid calcem?
|