1.
'At non est haec terra frugiferarum aut laetarum
arborum ferax; non magnis nec navigabilibus fluminum alveis inrigatur; nihil
gignit quod aliae gentes petant, vix ad tutelam incolentium fertilis; non
pretiosus hic lapis caeditur, non auri argentique venae eruuntur.'
2.
Angustus
animus est quem terrena delectant: ad illa abducendus est quae ubique aeque
apparent, ubique aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per
falsa et prave credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius
turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos
specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit
quod illis caelum abscondat.
3.
In eam
te regionem casus eiecit in qua lautissimum receptaculum casa est: ne [et] tu
pusilli animi es et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris quia
Romuli casam nosti. Dic illud potius: 'istud humile tugurium nempe virtutes
recipit? iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta
fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte
dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia. Nullus angustus est
locus qui hanc tam magnarum virtutium turbam capit; nullum exilium grave est in
quod licet cum hoc ire comitatu.'
4.
Brutus
in eo libro quem de virtute composuit ait se Marcellum vidisse Mytilenis
exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque
umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit visum sibi se
magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio
relinqui.
5.
O
fortunatiorem Marcellum eo tempore quo exilium suum Bruto adprobavit quam quo
rei publicae consulatum! Quantus ille vir fuit qui effecit ut aliquis exul sibi
videretur quod ab exule recederet! Quantus vir fuit qui in admirationem
sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum!
6.
Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas
praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum. Illi quidem reditum
inpetravit senatus publicis precibus, tam sollicitus ac maestus ut omnes illo
die Bruti habere animum viderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne
exules essent si sine illo fuissent; sed plus multo consecutus est quo die
illum exulem Brutus relinquere non potuit, Caesar videre. Contigit enim illi
testimonium utriusque: Brutus sine Marcello reverti se doluit, Caesar erubuit.
7.
Num dubitas quin se ille [Marcellus] tantus vir sic
ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit: 'quod patria cares, non
est miserum: ita te disciplinis inbuisti ut scires omnem locum sapienti viro
patriam esse. Quid porro? hic qui te expulit, non ipse per annos decem
continuos patria caruit? propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe caruit.
8.
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena,
trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus
infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est:
cui primum rei occurret? cui parti se opponet? Aget illum per omnes terras victoria sua. Illum suspiciant et colant
gentes: tu vive Bruto miratore contentus.'
|