1.
'At
vestem ac domum desideraturus est exsul.' Haec quoque ad usum tantum
desiderabit: neque tectum ei deerit neque velamentum; aeque enim exiguo tegitur
corpus quam alitur; nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit
operosum.
2.
Sed
desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et
coloribus distinctam et artibus: non fortunae iste vitio sed suo pauper est.
Etiam si illi quidquid amisit restitueris, nihil ages; plus enim restituto
deerit ex eo quod cupit quam exsuli ex eo quod habuit.
3.
Sed
desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum
argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam quae quamvis
magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et
nationum omnium lapides: ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem
animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum cuius desiderium
non ex inopia sed ex aestu ardentium viscerum oritur; non enim sitis illa sed
morbus est.
4.
Nec
hoc in pecunia tantum aut alimentis evenit; eadem natura est in omni desiderio
quod modo non ex inopia sed ex vitio nascitur: quidquid illi congesseris, non
finis erit cupiditatis sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet;
qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur.
Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna.
5.
Animus
est qui divites facit; hic in exilia sequitur, et in solitudinibus asperrimis,
cum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et
fruitur: pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos inmortalis.
6.
Omnia
ista quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides
aurum argentum et magni levatique mensarum orbes, terrena sunt pondera, quae
non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus,
et quandoque emissus fuerit ad summa emicaturus; interim, quantum per moras
membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri
cogitatione divina perlustrat.
7.
Ideoque
nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aevo
par; nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque
tempus inmittitur. Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc atque illuc
iactatur; in hoc supplicia, in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur: animus
quidem ipse sacer et aeternus est et cui non possit inici manus.
|