1.
Ne
me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit nisi qui
putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice quanto maior pars sit
pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus: immo
nescio an eo laetiores sint quo animus illorum in pauciora distringitur.
2.
Transeamus
[a pauperibus, veniamus] ad locupletes: quam multa tempora sunt quibus
pauperibus similes sint! Circumcisae
sunt peregrinantium sarcinae, et quotiens festinationem necessitas itineris
exegit, comitum turba dimittitur. Militantes quotam partem rerum suarum secum
habent, cum omnem apparatum castrensis disciplina summoveat!
3.
Nec
tantum condicio illos temporum aut locorum inopia pauperibus exaequat: sumunt quosdam
dies, cum iam illos divitiarum taedium cepit, quibus humi cenent et remoto auro
argentoque fictilibus utantur. Dementes! hoc quod aliquando concupiscunt
semper timent. O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis *
* * exercet, quam voluptatis causa imitantur!
4.
Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi,
paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est
ut maius viaticum exulum sit quam olim patrimonium principum fuit. Unum fuisse
Homero servum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac
virilis sapientia, satis constat: num ergo quisquam eos misere vixisse dicet ut
non ipse miserrimus ob hoc omnibus videatur?
5.
Menenius Agrippa, qui inter patres ac plebem publicae gratiae sequester
fuit, aere conlato funeratus est. Atilius
Regulus, cum Poenos in Africa funderet, ad senatum scripsit mercennarium suum
discessisse et ab eo desertum esse rus, quod senatui publice curari dum abesset
Regulus placuit: fuitne tanti servum non habere ut colonus eius populus Romanus
esset?
6.
Scipionis
filiae ex aerario dotem acceperunt, quia nihil illis reliquerat pater: aequum
mehercules erat populum Romanum tributum Scipioni semel conferre, cum a
Carthagine semper exigeret. O felices viros puellarum quibus populus Romanus
loco soceri fuit! Beatioresne istos putas quorum pantomimae deciens sestertio
nubunt quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes grave
acceperunt?
7.
Dedignatur
aliquis paupertatem, cuius tam clarae imagines sunt? Indignatur exul aliquid
sibi deesse, cum defuerit Scipioni dos, Regulo mercennarius, Menenio funus, cum
omnibus illis quod deerat ideo honestius suppletum sit quia defuerat? His
ergo advocatis non tantum tuta est sed etiam gratiosa paupertas.
|