1.
Responderi potest: 'quid artificiose ista diducis
quae singula sustineri possunt, conlata non possunt? Commutatio loci
tolerabilis est, si tantum locum mutes; paupertas tolerabilis est, si ignominia
abest, quae vel sola opprimere animos solet.'
2.
Adversus hunc, quisquis me malorum turba terrebit,
his verbis utendum erit: 'si contra unam quamlibet partem fortunae satis tibi
roboris est, idem adversus omnis erit. Cum semel animum virtus induravit,
undique invulnerabilem praestat. Si avaritia dimisit, vehementissima generis
humani pestis, moram tibi ambitio non faciet; si ultimum diem non quasi poenam
sed quasi naturae legem aspicis, ex quo pectore metum mortis eieceris, in id
nullius rei timor audebit intrare;
3.
si cogitas libidinem non voluptatis causa homini
datam sed propagandi generis, quem non violaverit hoc secretum et infixum
visceribus ipsis exitium, omnis alia cupiditas intactum praeteribit. Non
singula vitia ratio sed pariter omnia prosternit: in universum semel vincitur.'
4.
Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse,
qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit? Plus etiam quam
ignominia est mors ignominiosa: Socrates tamen eodem illo vultu quo triginta
tyrannos solus aliquando in ordinem redegerat carcerem intravit, ignominiam
ipsi loco detracturus; neque enim poterat carcer videri in quo Socrates erat.
5.
Quis usque eo ad conspiciendam veritatem excaecatus
est ut ignominiam putet Marci Catonis fuisse duplicem in petitione praeturae et
consulatus repulsam? ignominia illa praeturae et consulatus fuit, quibus ex
Catone honor habebatur.
6.
Nemo ab alio contemnitur, nisi a se ante contemptus est. Humilis et
proiectus animus est isti contumeliae opportunus; qui vero adversus saevissimos
casus se extollit et ea mala quibus alii opprimuntur evertit, ipsas miserias
infularum loco habet, quando ita adfecti sumus ut nihil aeque magnam apud nos
admirationem occupet quam homo fortiter miser.
7.
Ducebatur Athenis ad supplicium Aristides, cui
quisquis occurrerat deiciebat oculos et ingemescebat, non tamquam in hominem
iustum sed tamquam in ipsam iustitiam animadverteretur; inventus est tamen qui
in faciem eius inspueret. Poterat ob hoc moleste ferre quod sciebat neminem id
ausurum puri oris; at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se
magistratui: 'admone istum ne postea tam inprobe oscitet.' Hoc fuit contumeliam
ipsi contumeliae facere.
8.
Scio quosdam dicere contemptu nihil esse gravius,
mortem ipsis potiorem videri. His ego respondebo et exilium saepe contemptione
omni carere: si magnus vir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni
quam aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ac stantis adorant.
|