1.
Quoniam meo nomine
nihil habes, mater carissima, quod te in infinitas lacrimas agat, sequitur ut
causae tuae te stimulent. Sunt autem duae; nam aut illud te movet quod
praesidium aliquod videris amisisse, aut illud quod desiderium ipsum per se
pati non potes.
2.
Prior pars mihi leviter perstringenda est; novi
enim animum tuum nihil in suis praeter ipsos amantem. Viderint illae matres quae potentiam liberorum
muliebri inpotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per
illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae
eloquentiam commodando aliis fatigant:
3.
tu liberorum
tuorum bonis plurimum gavisa es, minimum usa; tu liberalitati nostrae semper
inposuisti modum, cum tuae non inponeres; tu filia familiae locupletibus filiis
ultro contulisti; tu patrimonia nostra sic administrasti ut tamquam in tuis
laborares, tamquam alienis abstineres; tu gratiae nostrae, tamquam alienis
rebus utereris, pepercisti, et ex honoribus nostris nihil ad te nisi voluptas
et inpensa pertinuit. Numquam indulgentia ad utilitatem respexit; non
potes itaque ea in erepto filio desiderare quae in incolumi numquam ad te
pertinere duxisti.
|