1.
Illo
omnis consolatio mihi vertenda est unde vera vis materni doloris oritur: 'ergo
complexu fili carissimi careo; non conspectu eius, non sermone possum frui. Ubi
est ille quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas
deposui? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram? Ubi studia, quibus
libentius quam femina, familiarius quam mater intereram? Ubi ille occursus? Ubi matre visa semper puerilis
hilaritas?'
2.
Adicis
istis loca ipsa gratulationum et convictuum et, ut necesse est, efficacissimas
ad vexandos animos recentis conversationis notas. Nam hoc quoque adversus te
crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus
sum securam nec quicquam tale metuentem digredi voluit.
3.
Bene nos
longinquitas locorum diviserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo
praeparaverat: redisti, non ut voluptatem ex filio perciperes, sed ut
consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses,
ipso intervallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum certe fructum
biduo diutius videndi filium tulisses: nunc crudele fatum ita composuit ut nec
fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.
4.
Sed
quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est, et velut cum
hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum. Non ex intacto
corpore tuo sanguis hic fluxit: per ipsas cicatrices percussa es.
|