1.
Non
est quod utaris excusatione muliebris nominis, cui paene concessum est
inmoderatum in lacrimis ius, non inmensum tamen; et ideo maiores decem mensum
spatium lugentibus viros dederunt ut cum pertinacia muliebris maeroris publica
constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus sed finierunt; nam et
infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia
est, et nullo inhumana duritia: optimum inter pietatem et rationem
temperamentum est et sentire desiderium et opprimere.
2.
Non est quod ad quasdam feminas respicias quarum tristitiam semel
sumptam mors finivit (nosti quasdam quae amissis filiis inposita lugubria
numquam exuerunt): a te plus exigit vita ab initio fortior; non potest
muliebris excusatio contingere ei a qua omnia muliebria vitia afuerunt.
3.
Non te maximum saeculi malum, inpudicitia, in
numerum plurium adduxit; non gemmae te, non margaritae flexerunt; non tibi
divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te, bene in
antiqua et severa institutam domo, periculosa etiam probis peiorum detorsit
imitatio; numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,
numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem
uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes
liberorum elisisti;
4.
non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;
numquam tibi placuit vestis quae nihil amplius nudaret cum poneretur: unicum
tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa
est pudicitia.
5.
Non potes itaque ad optinendum dolorem muliebre
nomen praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt; tantum debes a feminarum
lacrimis abesse quantum <a> vitiis. Ne feminae quidem te sinent
intabescere vulneri tuo, sed levior necessario maerore cito defunctam iubebunt
exsurgere, si modo illas intueri voles feminas quas conspecta virtus inter
magnos viros posuit.
6.
Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna
redegerat: si numerare funera Corneliae velles, amiserat decem, si aestimare,
amiserat Gracchos. Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus
interdixit ne fortunam accusarent, quae sibi filios Gracchos dedisset. Ex hac
femina debuit nasci qui diceret in contione, 'tu matri meae male dicas quae me
peperit?' Multo mihi vox matris videtur animosior: filius magno aestimavit
Gracchorum natales, mater et funera.
7.
Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et
usque eo fuit indulgentia constricta ut mallet exilium pati quam desiderium,
nec ante in patriam quam cum filio rediit. Eundem iam reducem et in re publica
florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post
elatum filium notavit. In expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam; nam
et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia supervacua stultaque
detinuit. Cum his te numerari feminis volo; quarum vitam semper imitata es,
earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.
|