1.
Scio
rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum
qui ex dolore nascitur; ferox enim et adversus omne remedium contumax est. Volumus
interim illum obruere et devorare gemitus; per ipsum tamen compositum fictumque
vultum lacrimae profunduntur. Ludis interim aut gladiatoribus animum occupamus;
at illum inter ipsa quibus avocatur spectacula levis aliqua desiderii nota
subruit.
2.
Ideo melius est vincere illum quam fallere; nam qui
delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est resurgit et ipsa quiete
impetum ad saeviendum colligit: at quisquis rationi cessit, in perpetuum
componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus quibus usos esse multos scio,
ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum
accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis,
ut semper novo te aliquo negotio inplices: omnia ista ad exiguum momentum
prosunt nec remedia doloris sed inpedimenta sunt; ego autem malo illum desinere
quam decipi.
3.
Itaque illo te duco quo omnibus qui fortunam
fugiunt confugiendum est, ad liberalia studia: illa sanabunt vulnus tuum, illa
omnem tristitiam tibi evellent. His
etiam si numquam adsuesses, nunc utendum erat; sed quantum tibi patris mei
antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti
tamen.
4.
Utinam
quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus
voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam inbui! non parandum tibi
nunc esset auxilium contra fortunam sed proferendum. Propter istas quae
litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur minus te
indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam
pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta: nunc ad illas
revertere; tutam te praestabunt.
5.
Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si
bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam
sollicitudo, numquam adflictationis inritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit pectus tuum; nam ceteris
vitiis iam pridem clusum est. Haec quidem certissima praesidia sunt et quae
sola te fortunae eripere possint.
|