Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Cornelius Tacitus Dialogus de oratoribus IntraText CT - Text |
Finierat Maternus, cum Messalla: «erant quibus contra dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies esset exactus.» «Fiet» inquit Maternus «postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis rursus conferemus.» ac simul adsurgens et Aprum complexus «Ego» inquit «te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur.» «At ego vos rhetoribus et scholasticis» inquit. Cum adrisissent, discessimus.