33.
(Scipio) 'venio nunc ad tertium genus illud, in quo esse videbuntur fortasse
angustiae. cum per populum agi dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum
de quocumque volt supplicium sumit multitudo, cum agunt, rapiunt, tenent,
dissipant quae volunt, potesne tum Laeli negare rem esse illam publicam? dum
populi sint omnia, quoniam quidem populi esse rem volumus rem publicam.' tum Laelius: 'ac nullam quidem citius negaverim esse rem publicam,
quam istam quae tota plane sit in multitudinis potestate. nam
si nobis non placebat Syracusis fuisse rem publicam, neque Agrigenti neque
Athenis dum essent tyranni, neque hic dum decemviri, non video qui magis in
multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non
est, ut tu optime definisti Scipio, nisi qui consensu iuris continetur, sed est
tam tyrannus iste conventus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior quia nihil
ista, quae populi speciem et nomen imitatur, immanius belua est. nee vero
convenit, dum furiosorum bona legibus in adgnatorum potestate sint, quod eorum
iam'…
34....
(Scipio) 'dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta
de regno.' 'et multo etiam magis,' inquit Mummius. 'nam in regem potius cadit
domini similitudo, quod est unus; plures vero boni in qua re publica rerum
potientur, nihil poterit esse illa beatius. sed tamen vel regnum malo quam
liberum populum; id enim tibi restat genus vitiosissumae rei publicae tertium.'
35.
Ad hunc Scipio 'adgnosco', inquit, 'tuum morem istum Spuri aversum a ratione
populari; et quamquam potest id lenius ferri quam tu soles ferre, tamen
adsentior nullum esse de tribus his generibus quod sit probandum minus. illud
tamen non adsentior iusto praestare regi optimates; si enim sapientia est quae
gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in unone sit an in pluribus?
sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur,
nihil potest videri praestabilius; quid enim optumo melius cogitari potest? cum
autem regis est facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. nos autem de
iniusto is rege nihil loquimur nunc, cum de ipsa regali re publica quaerimus. quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem: fortasse non
tam illius te rei publicae paenitebit.'
(Mummius) 'quam igitur relinquis populari rei publicae laudem?' tum ille
(Scipio) 'quid? tibi tandem Spuri Rhodiorum, apud quos nuper fuimus una,
nullane videtur esse res publica?' (Mummius) 'mihi vero videtur, et minime
quidem vituperanda.' (Scipio) 'recte dicis; sed si meministi, omnes erant idem
tum de plebe tum senatores, vicissitudinesque habebant quibus mensibus populari
munere fungerentur, quibus senatorio; utrubique autem conventicium accipiebant,
et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant idem;
tantum poterat tantique erat quanti multitudo <senatus>'
|