2.
Scipio: 'gratiam, quam commode ordines discripti aetates classes equitatus, in
quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli
cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebiscito reddendorum
equorum.
3.
Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et
honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus
effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. principio
disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in
qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam
certam aut destinatam legibus aut publice eitam aut unam omnium esse voluerunt.
nam'…
4.
Scipio: 'ri nudari puberem. ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam
verecundiae. iuventutis vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam levis
epheborum illa militia! quam contrectationes et amores soluti et liberi! mitto
[apud] Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam
habet et solutam licentiam: Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore
iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id quod excipiunt;
conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis.' hic Laelius:
'praeclare intellego Scipio te in iis Graeciae disciplinis quas reprendis cum
populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone luctari, quem ne attingis
quidem, praesertim cum…
|