1. Scipio:
"Cum in Africam venissem M.' Manilio consuli ad quartam legionem tribunus,
ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem
regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni,
complexus me senex collacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et:
'Grates', inquit, 'tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod,
antequam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium
Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor; ita numquam ex animo meo discedit
illius optimi atque invictissimi viri memoria.' Deinde ego illum de suo regno,
ille me de nostra re publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque
habitis ille nobis consumptus est dies.
Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum
senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed
etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et
qui ad multam noctem vigilassem, artior, quam solebat, somnus complexus est.
Hic mihi - credo equidem ex hoc, quod eramus locuti; fit enim fere, ut
cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero
scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui
- Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat
notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: 'Ades,' inquit, 'animo et
omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae!
2.
Videsne illam urbem, quae parere populo Romano coacta per me renovat pristina
bella nec potest quiescere?' Ostendebat autem Carthaginem de excelso et pleno
stellarum, illustri et claro quodam loco. 'Ad
quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc hoc biennio consul evertes,
eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium.
Cum autem Carthaginem deleveris, triumphum egeris censorque fueris et obieris
legatus Aegyptum, Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens
bellumque maximum conficies, Numantiam exscindes. Sed cum eris curru in
Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei.
Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen animi,
ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam.
Nam cum aetas tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit
duoque hi numeri, quorum uterque plenus alter altera de causa habetur, circuitu
naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in tuum nomen se
tota convertet civitas; te senatus, te omnes boni, te socii, te Latini
intuebuntur; tu eris unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa,
dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus
effugeris.'"
Hic cum
exclamasset Laelius ingemuissentque vehementius ceteri: "St! Quaeso",
inquit, "Ne me ex somno excitetis et parumper audite cetera!
3.
'Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto, omnibus,
qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum
locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; nihil est enim illi principi deo,
qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia
coetusque hominum iure sociati, quae 'civitates' appellantur; harum rectores et
conservatores hinc profecti huc revertuntur.'
Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis,
quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos exstinctos
arbitraremur. 'Immo vero', inquit, 'hi
vivunt, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra vero,
quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?' Quem ut
vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans
flere prohibebat.
Atque ut ego primum fletu represso loqui posse coepi: 'Quaeso', inquam, 'pater
sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere,
quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero?' 'Non est ita,' inquit
ille. 'Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te
corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim
sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium
vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis
ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis
animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare
et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec
iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne
munus humanum assignatum a deo defugisse videamini.
Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et
pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est;
ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore
laxati illum incolunt locum, quem vides.' Erat autem is splendidissimo candore
inter flammas circus elucens. 'Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum
nuncupatis.' Ex quo omnia mihi
contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae,
quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam
suspicati sumus; ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima a terris
luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem
facile vincebant. Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii
nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.
|