4.
Quam cum magis intuerer: 'Quaeso,' inquit Africanus, 'quousque humi defixa tua
mens erit? Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius
globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extimus, qui reliquos
omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt
infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni. Cui subiecti sunt
septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus summum
globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum
generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; tum rutilus
horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem
Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et
temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut
comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe
Luna radiis solis accensa convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale
et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos; supra Lunam sunt
aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona, Tellus, neque movetur et
infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.'
5.
Quae cum intuerer stupens, ut me recepi: 'Quid hic?' inquam, 'quis est, qui
complet aures, tantus et tam dulcis sonus?' 'Hic est,' inquit, 'ille, qui
intervallis disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte distinctis, impulsu
et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter
concentus efficit; nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura
fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam
ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior,
acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus; nam
terra nona immobilis manens una sede semper haeret complexa medium mundi locum.
Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt
distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod
docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc
locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia
coluerunt.
Hoc sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est ullus hebetior sensus
in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, quae Catadupa nominantur, praecipitat ex
altissimis montibus, ea gens, quae illum locum accolit, propter magnitudinem
sonitus sensu audiendi caret. Hic vero tantus est totius mundi incitatissima
conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, sicut intueri
solem adversum nequitis, eiusque radiis acies vestra sensusque vincitur.'
6.
Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem.
Tum Africanus: 'Sentio,' inquit, 'te sedem etiam nunc hominum ac domum
contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper
spectato, illa humana contemnito! Tu enim quam celebritatem sermonis hominum
aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et
angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines
interiectas eosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut
nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim
transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus exspectare gloriam
certe nullam potestis.
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e
quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte
subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore
torreri. Duo sunt habitabiles, quorum australis ille, in quo, qui insistunt,
adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter
subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat! Omnis
enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva
quaedam insula est circumfusa illo mari, quod 'Atlanticum', quod 'magnum', quem
'Oceanum' appellatis in terris; qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides.
Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen
vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangem tranatare?
Quis in
reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus
tuum nomen audiet? Quibus amputatis cernis profecto, quantis in
angustiis vestra se gloria dilatari velit. Ipsi autem, qui de nobis
loquuntur, quam loquentur diu?
|