9.
Nam cum P. Africanus hic Pauli filius feriis Latinis Tuditano cons. et Aquilio constituisset
in hortis esse, familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies
ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane ad eum primus sororis filius
venit Q. Tubero. quem cum comiter Scipio adpellavisset
libenterque vidisset, 'quid tu' inquit 'tam mane Tubero? dabant
enim hae feriae tibi opportunam sane facultatem ad explicandas tuas litteras'. tum ille (Tubero): 'mihi vero omne tempus est ad meos libros
vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci
otiosum, hoc praesertim motu rei publicae'. tum Scipio: 'atqui
nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo.' et ille
(Tubero): 'at vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi ut
constituimus parati, si tuo commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio.' (Scipio) 'libente me vero, ut
aliquid aliquando de doctrinae studiis admoneamur.'
10. Tum ille (Tubero): 'visne
igitur, quoniam et me quodam modo invitas et tui spem das, hoc primum Africane
videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit de isto altero sole quod
nuntiatum est in senatu? neque enim pauci neque leves sunt qui
se duo soles vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam ratio quaerenda
sit.' hic Scipio: 'quam vellem Panaetium nostrum nobiscum
haberemus! qui cum cetera tum haec caelestia vel studiosissime
solet quaerere. sed ego Tubero - nam tecum aperte quod sentio
loquar - non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui
quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat ut oculis ea
cernere videatur aut tractare plane manu. quo etiam
sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit,
eaque quae de natura quaererentur, aut maiora quam hominum ratio consequi
possit, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.'
Dein Tubero: 'nescio Africane cur ita memoriae proditum sit,
Socratem omnem istam disputationem reiecisse, et tantum de vita et de moribus
solitum esse quaerere. quem enim auctorem de illo
locupletiorem Platone laudare possumus? cuius in libris multis
locis ita loquitur Socrates, ut etiam cum de moribus de virtutibus denique de
re publica disputet, numeros tamen et geometriam et harmoniam studeat
Pythagorae more coniungere.' tum Scipio: 'sunt ista ut dicis;
sed audisse te credo Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum
discendi causa, post in Italiam et in Siciliam contendisse, ut Pythagorae
inventa perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro multum
fuisse et Philolai commentarios esse nanctum, cumque eo tempore in his locis
Pythagorae nomen vigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et studiis illis
dedisse. itaque cum Socratem unice dilexisset, eique omnia tribuere voluisset,
leporem Socraticum subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae et cum
illa plurimarum artium gravitate contexuit.'
11.
Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut
salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit. et
cum simul P. Rutilius venisset, qui est nobis huius sermonis auctor, eum quoque
ut salutavit, propter Tuberonem iussit adsidere. tum Furius:
'quid vos agitis? num sermonem vestrum aliquem diremit noster
interventus?' 'minime vero', Africanus; 'soles enim tu haec studiose
investigare quae sunt in hoc genere de quo instituerat paulo ante Tubero
quaerere; Rutilius quidem noster etiam, sub ipsis Numantiae moenibus solebat
mecum interdum eius modi aliquid conquirere.' 'quae
res tandem inciderat?' inquit Philus. tum ille (Scipio): 'de
solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te audire quid sentias.'
12.
Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad eum Laelium domoque iam exisse. tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est
egressus, et cum paululum inambulavisset in porticu, Laelium advenientem
salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat,
et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laeli, doctos adulescentes, iam
aetate quaestorios; quos cum omnis salutavisset, convertit se in porticu et
coniecit in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi quoddam ius inter
illos, ut militiae propter eximiam belli gloriam Africanum ut deum coleret
Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis
loco Scipio. dein cum essent perpauca inter se uno aut altero
spatio conlocuti, Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset,
placitum est ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni,
considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens omnibusque illis
et iucundus et carus, M'. Manilius qui a Scipione ceterisque amicissime
consalutatus adsedit proximus Laelio.
|