17.
Tum Tubero: 'videsne, Africane, quod paulo ante secus tibi videbatur,
doc…
(Scipio)…lis, quae videant ceteri. quid porro aut praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum
regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit quid sit aeternum, aut
gloriosum, qui viderit quam parva sit terra, primum universa, deinde ea pars
eius quam homines incolant, quamque nos in exigua eius parte adfixi, plurimis
ignotissimi gentibus, speremus tamen nostrum nomen volitare et vagari
latissime?
Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus
atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur
ei levis fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam taeterrimorum
hominum inmensa possessio, quam est hic fortunatus putandus! cui
soli vere liceat omnia non Quiritium sed sapientium iure pro suis vindicare,
nec civili nexo sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam,
nisi eius qui tractare et uti sciat; qui inperia consulatusque nostros in
necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non
praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet; qui denique, ut Africanum avum
meum scribit Cato solitum esse dicere, possit idem de se praedicare, numquam se
plus agere quam nihil cum ageret, numquam minus solum esse quam cum solus
esset.
Quis enim putare vere potest, plus egisse Dionysium tum cum omnia
moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius civem Archimedem cum
istam ipsam sphaeram, nihil cum agere videretur, de qua modo dicebatur
effecerit? quis autem non magis solos esse, qui in foro
turbaque quicum conloqui libeat non habeant, quam qui nullo arbitro vel secum
ipsi loquantur, vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum
inventis scriptisque se oblectent? quis vero divitiorem
quemquam putet quam eum cui nihil desit quod quidem natura desideret, aut
potentiorem quam illum qui omnia quae expetat consequatur, aut beatiorem quam
qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna quam qui ea
possideat quae secum ut aiunt vel e naufragio possit ecferre? quod
autem imperium, qui magistratus, quod regnum potest esse praestantius, quam
despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam nisi
sempiternum et divinum animo volutare? cui persuasum sit
appellari ceteros homines,esse solos eos qui essent politi propriis humanitatis
artibus?
Ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans esse
videatur: quem cum ex alto ignotas ad terras tempestas et in desertum litus
detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum, animadvertisse
dicunt in arena geometricas formas quasdam esse descriptas; quas ut vidisset,
exclamavisse ut bono essent animo; videre enim se hominum vestigia; quae
videlicet ille non ex agri consitura quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis
interpretabatur. quam ob rem Tubero semper mihi et doctrina et
eruditi homines et tua ista studia placuerunt.'
18.
Tum Laelius: 'non audeo quidem' inquit 'ad ista Scipio dicere, neque tam te aut
Philum aut Manilium…
(Laelius)… in ipsius paterno genere fuit
noster ille amicus, dignus huic ad imitandum,
'Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus'
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod
ea quaerebat quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat quae eos qui
quaesissent et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti
in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
'Astrologorum signa in caelo - quid sit observationis,
Cum capra aut nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum -,
Quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas.'
Atque idem - multum enim illum audiebam et libenter -
Zethum illum Pacuvi nimis inimicam doctrinae esse dicebat; magis eum delectabat
Neoptolemus Ennii, qui se ait 'philosophari velle, sed paucis; nam omnino haud
placere'. quodsi studia Graecorum vos tanto opere delectant,
sunt alia liberiora et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam ad
ipsam rem publicam conferre possumus. istae quidem artes, si
modo aliquid, <id> valent, ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia
puerorum, quo facilius possint maiora discere.'
19.
Tum Tubero: 'non dissentio a te, Laeli, sed quaero quae tu esse maiora
intellegas. (Laelius) dicam mehercule et contemnar a te
fortasse, cum tu ista caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec quae
videntur ante oculos esse magis putem quaerenda. quid enim
mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam
clara re publica natus, quaerit quo modo duo soles visi sint, non quaerit cur
in una re publica duo senatus et duo paene iam populi sint? nam
ut videtis mors Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus
divisit populum unum in duas partis; obtrectatores autem et invidi Scipionis,
initiis factis a P. Crasso et Appio Claudio, tenent nihilo minus illis mortuis
senatus alteram partem, dissidentem a vobis auctore Metello et P. Mucio, neque
hunc qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis,
triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi molientibus, bonis viris
locupletibus perturbatis, his tam periculosis rebus subvenire patiuntur.
Quam ob rem si me audietis adulescentes, solem alterum ne
metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane ut visus est, modo ne sit
molestus, aut scire istarum rerum nihil, aut etiamsi maxime sciemus, nec
meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus; senatum vero et populum
ut unum habeamus et fieri potest, et permolestum est nisi fit, et secus esse
scimus, et videmus si id effectum sit et melius nos esse victuros et beatius.'
20.
Tum Mucius: 'quid esse igitur censes Laeli discendum nobis, ut istud efficere
possimus ipsum quod postulas?' (Laelius) 'eas artis quae
efficiant ut usui civitati simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus
maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. quam ob
rem ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum
conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet quem existimet esse optimum statum
civitatis; deinde alia quaeremus. quibus cognitis spero nos ad
haec ipsa via perventuros, earumque rerum rationem quae nunc instant
explicaturos.'
|