25.
Est igitur, inquit Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis
hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu
et utilitatis communione sociatus. eius autem prima causa coeundi est non tam
inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non est enim
singulare nec solivagum genus hoc, sed ita generatum ut ne in omnium quidem
rerum affluen<tia>… idque ipsa natura non invitaret
solum sed etiam cogeret.
26.
(Scipio) quaedam quasi semina, neque reliquarum virtutum nec ipsius
rei publicae reperiatur ulla institutio. hi coetus igitur
hac de qua evi causa instituti, sedem primum certo loco domiciliorum causa
constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem
tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque
communibus. omnis ergo populus, qui est talis coetus
multitudinis qualem evi, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res
publica, quae ut dixi populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna
sit. id autem consilium primum semper ad eam causam referendum
est quae causa genuit civitatem.
Deinde aut uni tribuendum est, aut delectis quibusdam, aut
suscipiendum est multitudini atque omnibus. quare cum penes
unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus, et regnum eius rei
publicae statum. cum autem est penes delectos, tum illa civitas
optimatium arbitrio regi dicitur. illa autem est civitas
popularis - sic enim appellant -, in qua in populo sunt omnia. atque
horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum quod primum homines inter
se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea
sententia optimum, sed tolerabile tamen, et aliud <ut> alio possit esse
praestantius. nam vel rex aequus ac sapiens, vel delecti ac
principes cives, vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen
nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse
non incerto statu.
27.
Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in
optimatium dominatu vix particeps libertatis potest esse multitudo, cum omni
consilio communi ac potestate careat, et cum omnia per populum geruntur quamvis
iustum atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, cum habet nullos
gradus dignitatis. itaque si Cyrus ille Perses iustissimus
fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res - ea enim est ut dixi antea
publica - non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum regeretur unius nutu ac
<voluntate; eodem> modo si Massilienses nostri clientes per delectos et
principes cives summa iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi
similitudo quaedam servitutis; si Athenienses quibusdam temporibus sublato
Areopago nihil nisi populi scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos
dignitatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum civitas.
28.
Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum publicarum non turbatis atque
permixtis, sed suum statum tenentibus. quae genera primum sunt
in iis singula vitiis quae ante dixi, deinde habent perniciosa alia vitia;
nullum est enim genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad
finitimum quoddam malum praeceps ac lubricum. nam illi regi,
ut eum potissimum nominem, tolerabili aut si voltis etiam amabili Cyro subest
ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in
similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facile delabitur. illi
autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus
est qui fuit quodam tempore apud Athenienses triginta <virorum illorum>
consensus et factio. iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne
alios requiramus, ad furorem multitudinis licentiamque conversam pesti…
|