29.
(Scipio) …'taeterrimus, et ex hac vel optimatium vel factiosa tyrannica illa
vel regia vel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod
ecflorescere ex illis quae ante dixi solet, mirique sunt orbes et quasi
circuitus in rebus publicis commutationum et vicissitudinum; quos cum cognosse
sapientis est, tum vero prospicere inpendentis, in gubernanda re publica
moderantem cursum atque in sua potestate retinentem, magni cuiusdam civis et
divini paene est viri. itaque quartum quoddam genus rei
publicae maxime probandum esse sentio, quod est ex his quae prima dixi moderatum
et permixtum tribus.'
30.
Hic Laelius: 'scio tibi ita placere Africane: saepe enim ex te audivi; sed
tamen, nisi molestum est, ex tribus istis modis rerum publicarum velim scire
quod optimum iudices. nam vel profuerit aliquid ad cog…
31.
(Scipio)… 'et talis est quaeque res publica, qualis eius aut natura aut
voluntas qui illam regit. itaque nulla alia in civitate, nisi
in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem
certe nihil potest esse dulcius, et quae si aequa non est ne libertas quidem
est. qui autem aequa potest esse - omitto dicere in regno, ubi
ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus in quibus
verbo sunt liberi omnes? ferunt enim suffragia, mandant
inperia magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant [magis] quae etiamsi
nolint danda sint, et quae ipsi non habent unde ali petunt;sunt enim expertes
imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum
vetustatibus aut pecuniis ponderantur. in libero autem populo, ut Rhodi, ut
Athenis, nemo est civium qui
32....
(Scipio) …populo… aliquis unus pluresve divitiores opulentioresque
extitissent, tum ex eorum fastidio et superbia nata esse commemorant,
cedentibus ignavis et inbecillis et adrogantiae divitum succumbentibus. si vero ius suum populi teneant, negant quicquam esse
praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini sint legum, iudiciorum,
belli, pacis, foederum, capitis unius cuiusque, pecuniae. hanc
unam rite rem publicam, id est rem populi, appellari putant. itaque
et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari,
non ex liberis populis reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.
Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus hoc totum
liberi populi repudiari: concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et
ad libertatem suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius; facillimam autem in
ea re publica esse posse concordiam, in qua idem conducat omnibus; ex
utilitatis varietatibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias; itaque cum
patres rerum potirentur, numquam constitisse civitatis statum; multo iam id in
regnis minus, quorum, ut ait Ennius, 'nulla [regni] sancta societas nec fides
est.' quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem
legis aequale, quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio
civium? si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium
paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui sunt
cives in eadem re publica. quid est enim civitas nisi iuris societas civium?
|