33....
(Scipio) ceteras vero res publicas ne appellandas quidem putant iis nominibus
quibus illae sese appellari velint. cur enim regem appellem
Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo
oppresso dominantem, non tyrannum potius? tam enim esse
clemens tyrannus quam rex inportunus potest: ut hoc populorum intersit utrum
comi domino an aspero serviant; quin serviant quidem fieri non potest. quo autem modo adsequi poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare
putabatur disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum
esset habendus rex quicumque genere regio natus esset? nam
optimatis quidem quis ferat, qui non populi concessu sed suis comitiis hoc sibi
nomen adrogaverunt? qui enim iudicatur iste optimus? doctrina
artibus studiis, audio: quando?…
34.
(Scipio)… Si fortuito id faciet, tam cito evertetur quam navis, si e vectoribus
sorte ductus ad gubernacula accesserit. quodsi liber populus
deliget quibus se committat, deligetque si modo salvus esse vult optimum quemque,
certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc
natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeesse inbecillioribus,
sed ut hi etiam parere summis velint. verum hunc optimum
statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui ignoratione
virtutis, quae cum in paucis est tum a paucis iudicatur et cernitur, opulentos
homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. hoc
errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen
illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent eo nomine. nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et vivendi atque aliis
imperandi modo dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla
deformior species est civitatis quam illa in qua opulentissimi optimi putantur.
Virtute vero gubernante rem publicam, quid potest esse
praeclarius? cum is qui inperat aliis servit ipse nulli
cupiditati, cum quas ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus est
ipse, nec leges inponit populo quibus ipse non pareat, sed suam vitam ut legem
praefert suis civibus. qui si unus satis omnia consequi
posset, nihil opus esset pluribus; si universi videre optimum et in eo
consentire possent, nemo delectos principes quaereret. difficultas
ineundi consilii rem a rege ad plures, error et temeritas populorum a
multitudine ad paucos transtulit. sic inter infirmitatem… unius temeritatemque
multorum medium optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius;
quibus rem publicam tuentibus beatissimos esse populos necesse est, vacuos omni
cura et cogitatione, aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est neque
committendum ut sua commoda populus neglegi a principibus putet.
Nam aequabilitas quidem iuris, quam amplexantur
liberi populi, neque servari potest - ipsi enim populi, quamvis soluti
ecfrenatique sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis magnus
dilectus hominum et dignitatum -, eaque quae appellatur aequabilitas
iniquissima est: cum enim par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni
populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod in iis civitatibus quae
ab optimis reguntur accidere non potest. haec fere Laeli et quaedam eiusdem
generis ab iis qui eam formam rei publicae maxime laudant disputari solent.'
35.
Tum Laelius: 'quid tu' inquit 'Scipio? e tribus istis quod maxime probas?' (Scipio) recte quaeris quod maxime e tribus, quoniam eorum nullum
ipsum per se separatim probo, anteponoque singulis illud quod conflatum fuerit
ex omnibus. sed si unum ac simplex probandum … <sit>, regium probem ...
pri ... in f ...
hoc loco appellatur, occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex
se natis ita consulentis suis civibus et eos conservantis studiosius
quam ... entis ... tem ... us ... tibus... vos sustentari
unius optimi et summi viri diligentia.
Adsunt optimates, qui se melius hoc idem facere
profiteantur, plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno, et eandem
tamen aequitatem et fidem. ecce autem maxima voce clamat populus
neque se uni neque paucis velle parere; libertate ne feris quidem quicquam esse
dulcius; hac omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant. ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi,
ut in conparando difficile ad eligendum sit quid maxime velis.' (Laelius)
'credo' inquit, 'sed expediri quae restant vix poterunt, si hoc incohatum
reliqueris.'
36.
(Scipio) 'Imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus dicere exordiens a Iove
incipiendum putat.' (Laelius) 'quo Iove? aut quid habet illius
carminis simile haec oratio?' (Scipio) 'tantum' inquit 'ut
rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem
esse omnes docti indoctique [expoliri] consentiunt. 'quid?'
inquit Laeliu.' 'Et ille (Scipio) 'quid censes nisi quod est
ante oculos? sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a
principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui nutu ut
ait Homerus, totum Olympum converteret, idemque et rex et pater haberetur
omnium, magna auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos appellari
placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege
melius, quoniam deos omnis censent unius regi numine; sive haec in errore inperitorum
posita esse et fabularum similia dicimus, audiamus communis quasi doctores
eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae nos vix audiendo
cognoscimus.' 'quinam' inquit Laelius 'isti sunt?' et ille
(Scipio) 'qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum
mente'.…
|