41.
(Scipio.)… 'Iusto
quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora dura tenet desiderium,' sicut ait
Ennius, post optimi regis obitum;
simul inter
Sese sic memorant: 'o Romule Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!'
non eros nec dominos
appellant eos quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae
custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid enim adiungunt?
'Tu produxisti nos intra luminis oras.'
Vitam honorem decus sibi datum esse iustitia regie
existimabant. mansisset eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo
permansisset, sed vides unius iniustitia concidisse genus illud totum rei
publicae.' (Laelius) 'Video vero' inquit 'et studeo cursus istos mutationum non
magis in nostra quam in omni re publica noscere.'
42.
Et Scipio: 'est omnino, cum de illo genere rei publicae quod maxime probo quae
sentio dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum publicarum,
etsi minime facile eas in ea re publica futuras puto. sed
huius regiae prima et certissima est illa mutatio: cum rex iniustus esse
coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et
finitimum optimo; quem si optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet
statum res publica de tribus secundarium; est enim quasi regium, id est patrium
consilium populo bene consulentium principum. sin per se
populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit,
et sua re gesta laetatur, tuerique vult per se constitutam rem publicam. sin quando aut regi iusto vim populus attulit regnove eum
spoliavit, aut etiam, id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit ac
totam rem publicam substravit libidini suae: cave putes aut[em]
mare ullum aut flammam esse tantam, quam non facilius sit sedare
quam effrenatam insolentia multitudinem! tum fit illud quod apud Platonem est
luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed
conabor tamen.
43.
"Cum" enim inquit "inexplebiles populi fauces exaruerunt
libertatis siti, malisque usus ille ministris non modice temperatam sed nimis
meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde
lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur insimulat
arguit, praepotentes reges tyrannos vocat." puto enim tibi haec esse
nota.' 'vero mihi' inquit ille (Laelius) 'notissima.'
(Scipio) 'ergo illa sequuntur, "eos qui pareant principibus agitari ab eo
populo et servos voluntarios appellari; eos autem qui in magistratu privatorum
similes esse velint, eosque privatos qui efficiant ne quid inter privatum et
magistratum differat, efferunt laudibus, [et] mactant honoribus, ut
necesse sit in eius modi re publica plena libertatis esse omnia, ut et privata
domus omnis vacet dominatione, et hoc malum usque ad bestias perveniat, denique
ut pater filium metuat, filius patrem neclegat, absit omnis pudor, ut plane
liberi sint, nihil intersit civis an peregrinus, magister ut discipulos metuat
et iis blandiatur, spernantque discipuli magistros, adulescentes ut senum sibi
pondus adsumant, senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis
odiosi et graves; ex quo fit ut etiam servi se liberius gerant, uxores eodem
iure sint quo viri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique
libere [sint] sic incurrant ut iis de via decedendam sit. ergo
ex hac infinita," inquit, "licentia haec summa cogitur, ut ita
fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut si minima vis adhibeatur
imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt
neclegere, ut plane sine ullo domino sint."'
44.
Tum Laelius: 'prorsus' inquit 'expressa sunt a te quae dicta sunt ab illo.' (Scipio) 'atque ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac
nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam
existere et quasi nasci tyrannum. nam ut ex nimia potentia
principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas
ipsa servitute adficit. sic omnia nimia, cum vel in tempestate
vel in agris vel in corporibus laetiora fuerunt, in contraria fere
convertuntur, maximeque <id> in rebus publicis evenit, nimiaque illa
libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit. itaque
ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima
servitus. ex hoc enim populo indomito vel potius immani
deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam et depulsos
loco, audax, inpurus, consectans proterve bene saepe de re publica meritos,
populo gratificans et aliena et sua; cui quia privato so sunt oppositi timores,
dantur imperia, et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus,
saepiuntur, postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni;
quos si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas; sin audaces, fit
illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe
optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via
deflexit. sic tanquam pilam rapiunt inter se rei publicae
statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut
factiones aut tyranni, nec diutius unquam tenetur idem rei publicae modus.
|