17.
Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus regem interrege rogante comitiis
curiatis creavit, isque de imperio exemplo Pompili populum consuluit curiatim.
cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae,
fecitque idem et saepsit de manubis comitium et curiam, constituitque ius quo
bella indicerentur, quod per se iustissime inventum sanxit fetiali religione,
ut omne bellum quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque
inpium iudicaretur. et ut advertatis animum quam sapienter iam reges hoc nostri
viderint tribuenda quaedam esse populo - multa enim nobis de eo genere dicenda
sunt -, ne insignibus quidem regiis Tullus nisi iussu populi est ausus uti. nam
ut sibi duodecim lictores cum fascibus anteire liceret…
18.
(Laelius?) '<neque) enim serpit sed volat in optimum statum instituto tuo
sermone res publica.' (Scipio) 'post eum Numae Pompili nepos ex filia rex a
populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem curiatam
tulit. qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem
Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat divisit, et
silvas maritimas omnis publicavit quas ceperat, et ad ostium Tiberis urbem
condidit colonisque firmavit. atque ita cum tres et viginti regnavisset annos,
est mortuus.' tum Laelius: 'laudandus etiam iste rex; sed obscura est historia
Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem.' (Scipio) 'ita est' inquit; 'sed
temporum illorum tantum fere regum inlustrata sunt nomina.
19.
Sed hoc loco primum videtur insitiva quadam disciplina doctior facta esse
civitas. influxit enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc urbem, sed
abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium. fuisse enim quendam
ferunt Demaratum Corinthium, et honore et auctoritate et fortunis facile
civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non
potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in
urbem Etruriae florentissimam. cumque audiret dominationem Cypseli confirmari,
defugit patriam vir liber ac fortis, et adscitus est civis a Tarquiniensibus
atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. ubi cum de matre familias
Tarquiniensi duo filios procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum
disciplinam eru…
20.… (Scipio) facile in civitatem receptus esset,
propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo ut
consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. erat in eo
praeterea summa comitas, summa in omnis civis opis, auxilii, defensionis,
largiendi etiam benignitas. itaque mortuo Marcio cunctis populi
suffragiis rex est creatus L. Tarquinius; sic enim suum nomen ex Graeco nomine
inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem videretur imitatus. isque ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit illum
pristinum patrum numerum, et antiquos patres maiorum gentium appellavit, quos
priores sententiam rogabat, a se adscitos minorum.
Deinde equitatum ad hunc morem constituit qui usque adhuc est retentus, nec
potuit Titiensium et Rhamnensium et Lucerum mutare cum cuperet nomina, quod
auctor ei summa augur gloria Attus Navius non erat. atque etiam
Corinthios video publicis equis adsignandis et alendis orborum et viduarum
tributis fuisse quondam diligentis. sed tamen prioribus equitum partibus
secundis additis MDCCC fecit equites numerumque duplicavit. postea bello
subegit Aequorum magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani imminentem,
idemque Sabinos cum a moenibus urbis reppulisset, equitatu fudit belloque
devicit, atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse
accepimus, aedemque in Capitolio Iovi optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna
vovisse faciendam, mortuumque esse cum duodequadraginta regnavisset annos.'
|