21.
Tum Laelius: 'nunc fit illud Catonis certius, nec temporis unius nec hominis
esse constitutionem <nostrae> rei publicae; perspicuum est enim, quanta
in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. sed sequitur is qui
mihi videtur ex omnibus in re publica vidisse plurimum.' 'ita est' inquit Scipio. 'nam
post eum Servius Tullius primus iniussu populi regnavisse traditur, quem ferunt
ex serva Tarquiniensi natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus. qui cum famulorum <in> numero educatus ad epulas regis
adsisteret, non latuit scintilla ingenii quae iam tum elucebat in puero; sic
erat in omni vel officio vel sermone sollers. itaque
Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus quas
ipse didicerat ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
Sed cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset, Serviusque ut ante
dixi regnare coepisset, non iussu sed voluntate atque concessu civium, quod cum
Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso diceretur, ille regio ornatu
ius dixisset obaeratosque pecunia sua liberavisset, multaque comitate usus
iussu Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se patribus, sed
Tarquinio sepulto populum de se ipse consuluit, iussusque regnare legem de
imperio suo curiatam tulit. et primum Etruscorum iniurias bello est ultus; ex
quo cum ma…
22....
(Scipio) duodeviginti censu maximo. deinde equitum magno numero ex omni populi
summa separato, relicuum populum distribuit in quinque classis, senioresque a
iunioribus divisit, easque ita disparavit ut suffragia non in multitudinis sed
in locupletium potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum
est, ne plurimum valeant plurimi. quae discriptio si esset ignota vobis,
explicaretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut equitum centuriae cum
sex suffragiis et prima classis, addita centuria quae ad summum usum urbis
fabris tignariis est data, LXXXVIIII centurias habeat; quibus e centum quattuor
centuriis - tot enim reliquae sunt - octo solae si accesserunt, confecta est
vis populi universa, reliquaque multo maior multitudo sex et nonaginta
centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret
nimis, ne esset periculosum.
In quo etiam verbis ac nominibus ipsis fuit diligens; qui cum locupletis
assiduos appellasset ab asse dando, eos qui aut non plus mille quingentos aeris
aut omnino nihil in suum censum praeter caput attulissent, proletarios
nominavit, ut ex iis quasi proles, id est quasi progenies civitatis, expectari
videretur. illarum autem sex et nonaginta centuriarum in una
centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota. ita nec prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in
suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in optimo statu civitatem. quin
etiam accensis velatis cornicinibus proletariis…
Statuo esse optume constitutam rem publicam, quae ex tribus
generibus illis, regali et optumati et populari, confusa modice nec puniendo
inritet animum inmanem ac ferum
23.
(Scipio) sexaginta annis antiquior, quod erat XXXVIIII ante primam olympiadem
condita. et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus
videtur mihi commune nobis cum illis populis fuisse. sed quod
proprium sit in nostra re publica, quo nihil possit esse praeclarius, id
persequar si potero subtilius; quod erit eius modi, nihil ut tale ulla in re
publica reperiatur. haec enim quae adhuc evi ita mixta fuerunt et in hac
civitate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, ut temperata nullo
fuerint modo.
Nam in qua re publica est unus aliquis perpetua potestate, praesertim regia,
quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit Romae cum erant reges, ut Spartae
Lycurgi legibus, et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit apud nostros
reges, tamen illud excellit regium nomen, neque potest eius modi res publica
non regnum et esse et vocari. ea autem forma civitatis mutabilis maxime est
hanc ob causam. quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam
partem facillime decidit. nam ipsum regale genus civitatis non
modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe
anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita quoad
statum suum retineat. is est autem status, ut unius perpetua
potestate et iustitia uniusque sapientia regatur salus et aequabilitas et otium
civium. desunt omnina ei populo multa qui sub rege est, in primisque
libertas, quae non in eo est ut iusto utamur domino, sed ut
nul<lo>…
24.... (Scipio) … ferebant. etenim illi iniusto
domino atque acerbo aliquamdiu in rebus gerundis prospere fortuna comitata est.
nam et omne Latium bello devicit, et Suessam Pometiam urbem opulentam
refertamque cepit, et maxima auri argentique praeda locupletatus votum patris
Capitolii aedificatione persolvit, et colonias deduxit, et institutis eorum a
quibus ortus erat dona magnifica quasi libamenta praedarum Delphos ad Apollinem
misit.
|