25.
Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo
discite adgnoscere. id enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec
nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum publicarum, ut cum sciatis
quo quaeque res inclinet, retinere aut ante possitis occurrere. nam
rex ille de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus integra so mente
non erat, et cum metueret ipse poenam sceleris sui summam, metui se volebat;
deinde victoriis divitiisque subnixus exultabat insolentia, neque suos mores
regere poterat neque suorum libidines.
Itaque cum maior eius filius Lucretiae Tricipitini filiae Conlatini uxori
vim attulisset, mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte
multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans L. Brutus depulit a civibus
suis iniustum illud durae servitutis iugum. qui cum privatus esset, totam rem
publicam sustinuit, primusque in hac civitate docuit in conservanda civium
libertate esse privatum neminem. quo auctore et principe concitata civitas et
hac recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum, et recordatione
superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum, exulem et
regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum esse iussit.
26. Videtisne igitur ut de rege dominus extiterit,
uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrimum conversum sit? hic est
enim dominus populi quem Graeci tyrannum vocant; nam regem illum volunt esse,
qui consulit ut parens populo, conservatque eos quibus est praepositus quam
optima in condicione vivendi, sane bonum ut dixi rei publicae genus. sed tamen
inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo
tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal
ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate
vastissimas vincit beluas. quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum
suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem,
nullam humanitatis societatem velit? sed erit hoc de genere nobis alius aptior
dicendi locus, cum res ipsa admonuerit ut in eos dicamus qui etiam liberata iam
civitate dominationes adpetiverunt.
27.
Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc nomen Graeci regis iniusti esse
voluerunt; nostri quidem omnes reges vocitaverunt qui soli in populos perpetuam
potestatem haberent. itaque et Spurius Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius
regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo…
28....
(Scipio) Lacedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, XXVIII, quos penes
summam consilii voluit esse, cum imperii summam rex teneret; ex quo nostri idem
illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt
senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse diximus; tamen excellit atque
eminet vis potestas nomenque regium. inperti etiam populo potestatis aliquid,
ut et Lycurgus et Romulus: non satiaris eum libertate, sed incenderis
cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris; ille quidem
semper inpendebit timor, ne rex, quod plerumque evenit, exsistat iniustus. est
igitur fragilis ea fortuna populi, quae posita est in unius ut dixi antea
voluntate vel moribus.
|