29.
Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re
publica quam auspicato Romulus condiderit, non in illa quam ut perscripsit
Plato sibi ipse Socrates perpolito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad
modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed quam habebat usus iniuste,
totum genus hoc regiae civitatis everterit; sit huic oppositus alter, bonus et
sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis, quasi tutor et procurator
rei publicae; sic enim appelletur quicumque erit rector et gubernator
civitatis. quem virum facite ut agnoscatis; iste est enim qui consilio et opera
civitatem tueri potest. quod quoniam nomen minus est adhuc tritum sermone
nostro, saepiusque genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione
tractandum…
30.…
(Scipio) causas requisivit, civitatemque optandam magis quam sperandam, quam
minimam potuit, non quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium perspici
posset, effecit. ego autem, si modo consequi potuero, rationibus eisdem quas
ille vidit non in umbra et imagine civitatis sed in amplissima re publica
enitar, ut cuiusque et boni publici et mali causam tamquam virgula videar
attingere. iis enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum interregnis
fere amplius praeteritis, pulsoque Tarquinio, tantum odium populum Romanum
regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli
desiderium. itaque ut tum carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire
non poterat. hic facultatem cum…
31....
(Scipio) lex illa tota sublata est. hac mente tum nostri maiores et Conlatinum
innocentem suspicione cognationis expulerunt, et reliquos Tarquinios offensione
nominis, eademque mente P. Valerius et fasces primus demitti iussit, cum dicere
in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, quod in
excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo ipso ubi ac rex Tullus
habitaverat, suspicionem populi sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola
maxime, legem ad populum tulit eam quae centuriatis comitiis prima lata est, ne
quis magistratus civem Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.
Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri,
significant nostri etiam augurales, itemque ab omni iudicio poenaque provocari
licere indicant XII tabulae conpluribus legibus, et quod proditum memoriae est,
X viros qui leges scripserint sine provocatione creatos, satis ostendit
reliquos sine provocatione magistratus non fuisse, Lucique Valeri Potiti et M.
Horati Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex
sanxit ne qui magistratus sine provocatione crearetur, neque vero leges
Porciae, quae tres sunt trium Porciorum ut scitis, quicquam praeter sanctionem
attulerunt novi. itaque Publicola lege illa de provocatione perlata statim
securis de fascibus demi iussit, postridieque sibi collegam Sp. Lucretium
subrogavit, suosque ad eum quod erat maior natu lictores transire iussit,
instituitque primus ut singulis consulibus alternis mensibus lictores
praeirent, ne plura insignia essent inperii in libero populo quam in regno
fuissent. haud mediocris hic ut ego quidem intellego vir fuit, qui modica
libertate populo data facilius genuit auctoritatem principum. neque ego haec
nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in
personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio
dirigatur mea.
32.
Genuit igitur hoc in statu senatus rem publicam temporibus illis, ut in populo
libero pauca per populum, pleraque senatus auctoritate et instituto ac more
gererentur, atque uti consules potestatem haberent tempore dumtaxat annuam,
genere ipso ac iure regiam, quodque erat ad obtinendam potentiam nobilium vel
maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata nisi ea
patrum adprobavisset auctoritas. atque his ipsis temporibus dictator etiam est
institutus decem fere annis post primos consules, T. Larcius, novumque id genus
imperii visum est et proximum similitudini regiae. sed tamen omnia summa cum
auctoritate a principibus cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus illis
a fortissimis viris summo imperio praeditis, dictatoribus atque consulibus,
belli gerebantur.
|