2.…
et vehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis vocibus
inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in partis, et
ut signa quaedam sic verba rebus inpressit, hominesque antea dissociatos
iucundissimo inter se sermonis vinculo conligavit. a simili etiam mente vocis
qui videbantur infiniti soni paucis notis inventis sunt omnes signati et
expressi, quibus et conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et monumenta
rerum praeteritarum tenerentur. accessit eo numerus, res cum ad vitam
necessaria tum una inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam ut
suspiceremus in caelum, nec frustra siderum motus intueremur, dinumerationibusque
noctium ac dierum…
3.…
quorum animi altius se extulerunt, et aliquid dignum dono ut ante dixi deorum
aut efficere aut excogitare potuerunt. quare sint nobis isti qui de ratione
vivendi disserunt magni homines (ut sunt), sint eruditi, sint veritatis et
virtutis magistri, dam modo sit haec quaedam, sive a viris in rerum publicarum
varietate versatis inventa, sive etiam in istorum otio ac litteris tractata,
res (sicut est) minime quidem contemnenda, ratio civilis et disciplina
populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod iam persaepe perfecit, ut
incredibilis quaedam et divina virtus exsisteret. quodsi quis ad ea instrumenta
animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam
doctrinam et uberiorem rerum cognitionem putavit, ut ii ipsi qui in horum
librorum disputatione versantur, nemo est quin eos anteferre omnibus debeat. quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio
atque usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur? aut quid P. Scipione, quid C. Laelio, quid L. Philo perfectius
cogitari potest? qui, ne quid praetermitterent quod ad summam
laudem clarorum virorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem etiam hanc a
Socrate adventiciam doctrinam adhibuerunt.
Quare qui utrumque voluit et potuit, id est ut cum maiorum institutis tum
doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia consecutum puto. sin altera sit
utra via prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui videbitur illa in optimis
studiis et artibus quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est
certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornantur, ut vel M'. Curius,
'Quem nemo ferro potuit superare nec auro', vel cui nemo civis neque hostis
Quibit pro factis reddere opis pretium.
4.
Fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi
verbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus.
pluris vero haec tulit una civitas, si minus sapientis quoniam id nomen illi
tam restricte tenent, at certe summa laude dignos, quoniam sapientium praecepta
et inventa coluerunt. atque etiam, quot et sunt laudandae civitates et fuerunt
- quoniam id est in rerum natura longe maximi consili, constituere eam rem
publicam quae possit esse diuturna -, si singulos numeremus in singulas, quanta
iam reperiatur virorum excellentium multitudo! quodsi aut Italiae Latium, aut
eiusdem Sabinam aut Volscam gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam
Graeciam conlustrare animo voluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si
Poenos, ei haec…
5.
<quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati.' et Philus:
'praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium
suscipere voltis.' 'atqui id tibi' inquit Laelius 'verendum est, si ea dixeris
quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare! cum et ipse
sis quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei, nec sit ignota
consuetudo tua contrarias in partis disserendi, quod ita facillume verum
inveniri putes.' et Philus: 'heia vero' inquit, 'geram morem vobis et me
oblinam sciens; quod quoniam qui aurum quaerunt non putant sibi recusandum, nos
cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam
fugere debemus. atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus
aliena, sic mihi ore uti liceret alieno! nunc ea dicenda sunt L. Furio
Philo, quae Carneades, Graecos homo et consuetus quod commodum esset verbis'
|