15.…
(Philus) 'omni mementote. sapientia iubet augere opes, amplificare
divitias, proferre fines - unde enim esset illa laus in summorum imperatorum
incisa monumentis 'finis imperii propagavit', nisi aliquid de alieno
accessisset? - imperare quam plurimis, frui voluptatibus,
pollere regnare dominari; iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere
generi hominum, suum cuique reddere, sacra publica aliena non tangere. quid
igitur efficitur si sapientiae pareas? divitiae, potestates,
opes, honores, imperia, regna vel privatis vel populis. sed quoniam de re
publica loquimur, sunt<que> inlustriora quae publice
fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque, de populi sapientia
dicendum puto, et <ut> iam omittam alios: noster hic populus, quem
Africanus hesterno sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis terrae
tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium <maximus factus?>…
(Philus)
'praeter Arcadas et Atheniensis, qui credo timentes hoc interdictum iustitiae
ne quando existeret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex arvis musculos
extitisse.
16.
Ad haec illa dici solent primum ab iis qui minime sunt in disserendo mali; qui
in hac causa eo plus auctoritatis habent, quia cum de viro bono quaeritur, quem
apertum et simplicem volumus esse, non sunt in disputando vafri, non
veteratores, non malitiosi: negant enim sapientem idcirco virum bonum esse,
quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod vacua metu
cura sollicitudine periculo vita bonorum virorum sit, contra autem improbis
semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et
supplicia versentur; nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum
praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere
aliquam poenam putes, damna'…
17....
(Philus) 'Quaero: si duo sint, quorum alter optimus vir aequissimus, summa
iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit
errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinerosum, nefarium putet,
contra autem <eum> qui sit inprobissimus existimet esse summa probitate
ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur,
manus ei denique auferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur,
exterminetur, egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse
videatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur,
omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes omnes undique copiae
conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni
fortuna optima iudicetur: quis tandem erit tam demens qui dubitet utrum se esse
malit?
18.
Quod in singulis, idem est in populis: nulla est tam stulta civitas, quae non
iniuste imperare malit quam servire iuste. nec vero longius abibo: consul ego
quaesivi, cum vos mihi essetis in consilio, de Numantino foedere. quis ignorabat
Q. Pompeium fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter vir optimus
etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se
defendit. si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si
ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat. utrum'…
|