Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
LIBER ICapp. 1-41. Impetu liberavissent, nec C. Duelius A. Atilius L. Metellus terrore Karthaginis, non duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset, aut M. Marcellus contudisset, aut a portis huius urbis avolsum P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero Catoni homini ignoto et novo, quo omnes qui isdem rebus studemus quasi exemplari ad industriam virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio delectare, salubri et propinquo loco. sed homo demens ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, in his undis et tempestatibus ad summam senectutem maluit iactari, quam in illa tranquillitate atque otio iucundissime vivere. omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et qui sunt <haut> procul ab aetatis huius; memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur. unum hoc definio, tantam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis otique vicerit. 2.
Nec vero habere virtutem satis est quasi artem aliquam nisi utare; etsi ars
quidem cum ea non utare scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in usu sui
tota posita est; usus autem eius est maximus civitatis gubernatio, et earum
ipsarum rerum quas isti in angulis personant, reapse non oratione perfectio. nihil enim dicitur a philosophis,
quod quidem recte honesteque dicatur, quod <non> ab iis partum
confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta sunt. unde
enim pietas, aut a quibus religio? unde ius aut gentium aut hoc
ipsum civile quod dicitur? unde iustitia fides aequitas? unde
pudor continentia fuga turpitudinis adpetentia laudis et honestatis? unde in laboribus et periculis fortitudo? nempe
ab iis qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt
autem alia legibus. 3.
His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis qui contra
disputant primum labores qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane
inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus sed etiam in
mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum. adiunguntur pericula vitae,
turpisque ab his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id
miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus ut
possint eam vitam, quae tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum
reddere. illo vero se loco copiosos et disertos putant, cum
calamitates clarissimorum virorum iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus
colligunt. 4.…
Salvam esse consulatu abiens in contione populo Romano idem iurante iurassem,
facile iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam. quamquam
nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris, neque tantum molestiae
quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus, quam ex
laetitia inproborum dolorem. sed si aliter ut dixi accidisset,
qui possem queri? cum mihi nihil inproviso nec gravius quam
expectavissem pro tantis meis factis evenisset. is enim fueram, cui cum liceret
aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem
studiorum in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius
universis, non praecipuam sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire,
non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium
ferre conservandorum civium causa, meisque propriis periculis parere commune
reliquis otium. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |