Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero De re publica IntraText CT - Text |
|
|
Capp. 4-64. Quam cum magis intuerer: 'Quaeso,' inquit Africanus, 'quousque humi defixa tua mens erit? Nonne aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum unus est caelestis, extimus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni. Cui subiecti sunt septem, qui versantur retro contrario motu atque caelum. Ex quibus summum globum possidet illa, quam in terris Saturniam nominant. Deinde est hominum generi prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem Sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in infimoque orbe Luna radiis solis accensa convertitur. Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos; supra Lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae est media et nona, Tellus, neque movetur et infima est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.' 5.
Quae cum intuerer stupens, ut me recepi: 'Quid hic?' inquam, 'quis est, qui
complet aures, tantus et tam dulcis sonus?' 'Hic est,' inquit, 'ille, qui
intervallis disiunctus imparibus, sed tamen pro rata parte distinctis, impulsu
et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter
concentus efficit; nec enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura
fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam
ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior,
acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus; nam
terra nona immobilis manens una sede semper haeret complexa medium mundi locum.
Illi autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, septem efficiunt
distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod
docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi reditum in hunc
locum, sicut alii, qui praestantibus ingeniis in vita humana divina studia
coluerunt. 6.
Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |